home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
2CO.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
29KB
|
580 lines
1:1 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et
Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis
omnibus qui sunt in universa Achaia
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater
misericordiarum et Deus totius consolationis
1:4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus
et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per
exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo
1:5 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per
Christum abundat consolatio nostra
1:6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive
exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia
earundem passionum quas et nos patimur
1:7 et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii
passionum estis sic eritis et consolationis
1:8 non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra
quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra
virtutem ita ut taederet nos etiam vivere
1:9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non
simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos
1:10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem
speramus quoniam et adhuc eripiet
1:11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis
personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae
agantur pro nobis
1:12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae
quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia
carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius
autem ad vos
1:13 non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et
cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis
1:14 sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus
sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi
1:15 et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam
gratiam haberetis
1:16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia
venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam
1:17 cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae
cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non
1:18 fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non
est in illo est et non
1:19 Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos
praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et
non sed est in illo fuit
1:20 quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per
ipsum amen Deo ad gloriam nostram
1:21 qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit
nos Deus
1:22 et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus
nostris
1:23 ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens
vobis non veni ultra Corinthum
1:24 non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii
vestri nam fide stetistis
2:1 statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem
ad vos
2:2 si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi
qui contristatur ex me
2:3 et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super
tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in
omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
2:4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis
per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam
caritatem habeo abundantius in vobis
2:5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte
ut non onerem omnes vos
2:6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a
pluribus
2:7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte
abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
2:8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
2:9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in
omnibus oboedientes sitis
2:10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si
quid donavi propter vos in persona Christi
2:11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus
cogitationes eius
2:12 cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et
ostium mihi apertum esset in Domino
2:13 non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum
fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
2:14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu
et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
2:15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et
in his qui pereunt
2:16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae
in vitam et ad haec quis tam idoneus
2:17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex
sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
3:1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus
sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
3:2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae
scitur et legitur ab omnibus hominibus
3:3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a
nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in
tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
3:4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
3:5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi
ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
3:6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non
litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem
vivificat
3:7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus
fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in
faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
3:8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
3:9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis
abundat ministerium iustitiae in gloria
3:10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter
excellentem gloriam
3:11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod
manet in gloria est
3:12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
3:13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non
intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
3:14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem
id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non
revelatum quoniam in Christo evacuatur
3:15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est
positum super cor eorum
3:16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
3:17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi
libertas
3:18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in
eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam
a Domini Spiritu
4:1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam
consecuti sumus non deficimus
4:2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia
neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis
commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram
Deo
4:3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui
pereunt est opertum
4:4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut
non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago
Dei
4:5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum
nos autem servos vestros per Iesum
4:6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui
inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae
claritatis Dei in facie Christi Iesu
4:7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut
sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
4:8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur
aporiamur sed non destituimur
4:9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non
perimus
4:10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro
circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris
manifestetur
4:11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter
Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
4:12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
4:13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est
credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod
et loquimur
4:14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu
suscitabit et constituet vobiscum
4:15 omnia enim