home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
HAB.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
7KB
|
136 lines
1:1 onus quod vidit Abacuc propheta
1:2 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te
vim patiens et non salvabis
1:3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda
et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio
potentior
1:4 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem
iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea
egreditur iudicium perversum
1:5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite
quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum
narrabitur
1:6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem
ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula
non sua
1:7 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus
eius egredietur
1:8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et
diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
1:9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et
congregabit quasi harenam captivitatem
1:10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius
erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit
aggerem et capiet eam
1:11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est
fortitudo eius dei sui
1:12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et
non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut
corriperes fundasti eum
1:13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad
iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes
et taces devorante impio iustiorem se
1:14 et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non
habens principem
1:15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et
congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
1:16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo
quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
1:17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper
interficere gentes non parcet
2:1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem
et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam
ad arguentem me
2:2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana
eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
2:3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non
mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et
non tardabit
2:4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet
ipso iustus autem in fide sua vivet
2:5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et
non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et
ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes
gentes et coacervabit ad se omnes populos
2:6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et
loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non
sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
2:7 numquid non repente consurgent qui mordeant te et
suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
2:8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui
reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et
iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
2:9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in
excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
2:10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos
et peccavit anima tua
2:11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter
iuncturas aedificiorum est respondebit
2:12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat
urbem in iniquitate
2:13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim
populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
2:14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi
aquae operientes mare
2:15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians
ut aspiciat nuditatem eius
2:16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et
consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus
ignominiae super gloriam tuam
2:17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium
deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et
civitatis et omnium habitantium in ea
2:18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus
conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor
eius ut faceret simulacra muta
2:19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti
numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et
argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
2:20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius
omnis terra
3:1 oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus
3:2 Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in
medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum
iratus fueris misericordiae recordaberis
3:3 Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper
operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
3:4 splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi
abscondita est fortitudo eius
3:5 ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes
eius
3:6 stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et
contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab
itineribus aeternitatis eius
3:7 pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles
terrae Madian
3:8 numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus
furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos
tuos et quadrigae tuae salvatio
3:9 suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae
locutus es semper fluvios scindes terrae
3:10 viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit
dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
3:11 sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum
tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae
3:12 in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies
gentes
3:13 egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo
tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque
ad collum semper
3:14 maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius
venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut
eius qui devorat pauperem in abscondito
3:15 viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
3:16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem
contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et
subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut
ascendam ad populum accinctum nostrum
3:17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis
mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de
ovili pecus et non erit armentum in praesepibus
3:18 ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
3:19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi
cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis
canentem