home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
JON.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
6KB
|
116 lines
1:1 et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens
1:2 surge vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea
quia ascendit malitia eius coram me
1:3 et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et
descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit
naulum eius et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a
facie Domini
1:4 Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est
tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri
1:5 et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et
miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis
et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi
1:6 et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore
deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de
nobis et non pereamus
1:7 et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et
sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit
sors super Ionam
1:8 et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit
nobis quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo
populo es tu
1:9 et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego
timeo qui fecit mare et aridam
1:10 et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc
fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia
indicaverat eis
1:11 et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a
nobis quia mare ibat et intumescebat
1:12 et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit
mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis
haec super vos
1:13 et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non
valebant quia mare ibat et intumescebat super eos
1:14 et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne
pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem
innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti
1:15 et tulerunt Ionam et miserunt in mare et stetit mare a
fervore suo
1:16 et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt
hostias Domino et voverunt vota
2:1 et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam
et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus
2:2 et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis
2:3 et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit
me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam
2:4 et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen
circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me
transierunt
2:5 et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum
verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum
2:6 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me
pelagus operuit caput meum
2:7 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in
aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus
meus
2:8 cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut
veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum
2:9 qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam
derelinquunt
2:10 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi
reddam pro salute Domino
2:11 et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam
3:1 et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens
3:2 surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea
praedicationem quam ego loquor ad te
3:3 et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et
Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium
3:4 et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et
clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur
3:5 et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt
ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem
3:6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo
et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit
in cinere
3:7 et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum
eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent
quicquam nec pascantur et aquam non bibant
3:8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad
Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab
iniquitate quae est in manibus eorum
3:9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a
furore irae suae et non peribimus
3:10 et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala
et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut
faceret eis et non fecit
4:1 et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est
4:2 et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc
est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc
praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus
clemens et misericors es patiens et multae miserationis et
ignoscens super malitia
4:3 et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est
mihi mors quam vita
4:4 et dixit Dominus putasne bene irasceris tu
4:5 et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem
civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum
in umbra donec videret quid accideret civitati
4:6 et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput
Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum
laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia
magna
4:7 et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et
percussit hederam et exaruit
4:8 et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et
urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et
petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori
quam vivere
4:9 et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super
hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem
4:10 et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non
laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata
est et una nocte periit
4:11 et ego non parcam Nineve civitati magnae in qua sunt plus
quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter
dexteram et sinistram suam et iumenta multa