home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
X4EZ.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
110KB
|
2,159 lines
1:1 liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii
Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob,
1:2 filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii
Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith,
filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar,
1:3 filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione
Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum.
1:4 et factum est verbum Domini ad me dicens:
1:5 vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum
iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum
suorum,
1:6 quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti
enim me sacrificaverunt diis alienis.
1:7 nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis?
ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt.
1:8 tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super
illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem
indisciplinatus.
1:9 usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?
1:10 reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris
suis et omnem exercitum eius percussi.
1:11 omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente
provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes
adversarios eorum interfeci.
1:12 tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus:
1:13 nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio
munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem.
1:14 lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia
feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.
1:15 haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo
fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis.
1:16 et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum
vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis.
1:17 ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto
cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me
1:18 dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti
interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori
in deserto hoc.
1:19 ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam,
panem angelorum manducastis.
1:20 nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in
satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.
1:21 divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et
Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc?
dicit Dominus.
1:22 haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in
flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,
1:23 non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in
aqua dulce feci flumen.
1:24 quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda.
transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut
custodiant legitima mea.
1:25 quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam;
petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.
1:26 quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis
enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad
committenda homicidia.
1:27 non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.
1:28 haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut
pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos.
1:29 ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi
in filios et ego vobis in patrem?
1:30 ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo
autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.
1:31 oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a
vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones
carnis repudiavi.
1:32 ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos
interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem
exquiram, dicit Dominus.
1:33 haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est,
proiciam vos sicut ventus stipulam.
1:34 et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum
vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.
1:35 tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes
credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.
1:36 prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.
1:37 testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum
laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu
credent quae dixi.
1:38 et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem
ab oriente.
1:39 quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos
et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae
1:40 et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et
Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.
2:1 haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute,
quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire
noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.
2:2 mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego
vidua sum et derelicta.
2:3 educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et
tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est
coram me fecistis.
2:4 modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et
derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.
2:5 ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum,
quia noluerunt testamentum meum servare,
2:6 ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne
generatio eorum fiat.
2:7 dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra,
quoniam spreverunt testamentum meum.
2:8 vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala,
memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,
2:9 quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum.
sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
2:10 haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam
dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.
2:11 et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula
aeterna, quae praeparaveram illis.
2:12 lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non
laborabunt neque fatigabuntur.
2:13 ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur;
iam paratum est vobis regnum, vigilate.
2:14 testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et
creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
2:15 mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia
sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit
Dominus.
2:16 et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis
educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.
2:17 noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit
Dominus.
2:18 mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad
quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim
gravatas variis fructibus
2:19 et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos
septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo
filios tuos.
2:20 viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere,
nudum vesti,
2:21 confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare
mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,
2:22 senem et iuvenem intra muros tuos serva,
2:23 mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo
tibi primam sessionem in resurrectione mea.
2:24 pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.
2:25 nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
2:26 servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos
requiram de numero tuo.
2:27 noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et
angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et
copiosa eris.
2:28 zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit
Dominus.
2:29 manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.
2:30 iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam,
dicit Dominus.
2:31 filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de
latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam
misericors sum, dicit Dominus omnipotens.
2:32 amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis
misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.
2:33 ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem
ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt
mandatum Domini.
2:34 ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis:
expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis,
quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.
2:35 parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit
vobis per aeternitatem temporis.
2:36 fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae
vestrae. ego testor palam salvatorem meum.
2:37 commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes
ei qui vos ad caelestia regna vocavit.
2:38 surgite et state et videte numerum signatorum in convivio
Domini.
2:39 qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a
Domino acceperunt.
2:40 recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui
legem Domini conpleverunt.
2:41 filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga
imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est
ab initio.
2:42 ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare
non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum.
2:43 et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior
omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas,
et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.
2:44 tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?
2:45 qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam
deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen
Dei; modo coronantur et accipiunt palmas.
2:46 et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas
inponit et palmas in manus tradit?
2:47 qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in
saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui
fortiter pro nomine Domini steterunt.
2:48 tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo,
qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.
3:1 anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego
Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo
recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum,
3:2 quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui
habitabant in Babylone.
3:3 et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad
Altissimum verba timorata,
3:4 et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando
plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,
3:5 et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum
tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est
vivens coram te.
3:6 et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua
antequam terra adventaret.
3:7 et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam,
et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et
natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes,
quorum non est numerus.
3:8 et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie
agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non
prohibuisti eos.
3:9 iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes
saeculum et perdidisti eos.
3:10 et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et
his diluvium.
3:11 dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo
iustos omnes.
3:12 et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant
super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes
multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam
priores.
3:13 et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti
tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.
3:14 et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo
secrete noctu.
3:15 et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut
non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et
Isaac dedis Esau.
3:16 et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus
est Iacob in multitudine magna.
3:17 et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et
adduxisti eos super montem Sina.
3:18 et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti
orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.
3:19 et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et
terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et
generationi Israhel diligentiam.
3:20 et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua
in eis fructum.
3:21 cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et
victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.
3:22 et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi
cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit
malignum.
3:23 et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti
tibi servum nomine David.
3:24 et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre
tibi in ea de tuis oblationes.
3:25 et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui
habitabant civitatem,
3:26 in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes
eius; utebantur enim et ipsi cor malignum.
3:27 et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.
3:28 et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui
habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?
3:29 factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates
quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea
hoc tricesimo anno. et excessit cor meum,
3:30 quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti
impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti
inimicos tuos, et non significasti
3:31 nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid
meliora facit Babylon quam Sion,
3:32 aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus
crediderunt testamentis sicut haec Iacob.
3:33 quarum merces non conparuit neque labor fructificavit?
pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes
eas et non memorantes mandatorum tuorum.
3:34 nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum
qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi
declinet.
3:35 aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant
terram, aut quae gens sic observavit mandata tua?
3:36 homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua,
gentes autem non invenies.
4:1 et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen
Urihel,
4:2 et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et
conprehendere cogitas viam Altissimi?
4:3 et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres
vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere
coram te.
4:4 de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi
demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor
malignum.
4:5 et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera
mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca
mihi diem quae praeteriit.
4:6 et respondi et dixi: quis natorum poterit facere, ut me
interroges de his?
4:7 et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae
habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in
principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut
qui sint exitus paradisi,
4:8 dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in
infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi.
4:9 nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem
per quem transisti, et sine quibus separari non potes, et non
respondisti mihi de eis.
4:10 et dixit mihi: tu quae tua sunt tecum coadulescentia non
potes cognoscere,
4:11 et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et
iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et
cum haec audissem, cecidi in faciem meam
4:12 et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes
vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re.
4:13 et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad
silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem
4:14 et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut
recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas,
4:15 et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt
cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam
campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem.
4:16 et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et
consumpsit eam.
4:17 similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena
et prohibuit eam.
4:18 si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut
quem condemnare?
4:19 et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem
cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus
portare fluctus suos.
4:20 et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare
non iudicasti tibimet ipso?
4:21 quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus
suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram
intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super
altitudinem caelorum.
4:22 et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est
sensus intellegendi.
4:23 non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his
quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus
est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est
tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta
est, et dispositiones scriptae nusquam sunt.
4:24 et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut
vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi.
4:25 sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et
his interrogavi.
4:26 et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si
vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat
saeculum pertransire.
4:27 non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa
sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et
infirmitatibus.
4:28 seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et
necdum venit destrictio ipsius.
4:29 si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et
discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi
seminatum est bonum.
4:30 quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab
initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit
usque cum veniat area.
4:31 aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum
impietatis generaverit.
4:32 quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus,
quam magnam aream incipient facere.
4:33 et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et
mali anni nostri?
4:34 et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super
Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam
Excelsus pro multis.
4:35 nonne de his interrogaverunt animae iustorum in
promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit
fructus areae mercedis nostrae?
4:36 et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando
impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera
ponderavit saeculum
4:37 et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora,
et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta
mensura.
4:38 et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes
pleni sumus impietate.
4:39 et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter
peccata inhabitantium super terram.
4:40 et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem,
si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix
eius retinere fetus in semet ipsa.
4:41 et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno
promptuaria animarum matrici adsimilata sunt.
4:42 quemadmodum enim festinavit quae parit effugere
necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae
commendata sunt
4:43 ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis
videre.
4:44 et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et
si possibile est, et si idoneus sum,,
4:45 demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire
aut plura pertransierunt super nos,
4:46 quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit
ignoro.
4:47 et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo
tibi interpretationem similitudinis.
4:48 et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me;
et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit
fumus.
4:49 et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit
pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et
superaverunt in ea guttae.
4:50 et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia
amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic
superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem
guttae et fumus.
4:51 et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel
quis erit in diebus illis?
4:52 respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas,
ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus
dicere tibi, sed nescio.
5:1 de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui
inhabitant super terram in excessu multo, et abscondetur
veritatis via, et sterilis erit a fide regio.
5:2 et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides
et super quam audisti olim.
5:3 et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare
regionem, et videbunt eam desertam.
5:4 si autem tibi dederit Altissimus vivere, et videbis post
tertiam turbatam, et relucescet subito sol noctu et luna
interdie.
5:5 et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et
populi commovebuntur, et gressus commutabuntur.
5:6 et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et
volatilia conmigrationem facient.
5:7 et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem
non noverant multi, omnes autem audient vocem eius.
5:8 et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur,
et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres
parient menstruatae monstra,
5:9 et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes
semet ipsos expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et
intellectus separabitur in promptuarium suum.
5:10 et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur
iniustitia et incontinentia super terram.
5:11 et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per
te pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit.
5:12 et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non
inpetrabunt, laborabunt et non dirigentur viae eorum.
5:13 haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris
iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem
diebus, audies iterato horum maiora.
5:14 et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea
laboravit ut deficeret.
5:15 et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et
confortavit me et statuit me super pedes.
5:16 et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel
dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus
tristis?
5:17 aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione
transmigrationis eorum?
5:18 exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas
nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.
5:19 et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus
septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a
me.
5:20 et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut
mihi mandavit Urihel angelus.
5:21 et factum est post dies septem, et iterum cogitationes
cordis mei molestae erant mihi valde.
5:22 et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum
coepi loqui coram Altissimo sermones
5:23 et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex
omnium arborum eius elegisti vineam unam,
5:24 et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et
ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum,
5:25 et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum, et ex
omnibus aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi
Sion,
5:26 et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam
unam, et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem
unam,
5:27 et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum
unum, et ab omnibus probatam legem donasti huic quem
desiderasti populo.
5:28 et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et
praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum
in multis?
5:29 et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis
quique tuis testamentis credebant.
5:30 et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet
castigari.
5:31 et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus
est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte,
5:32 et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et
adiciam coram te.
5:33 et dixi: loquere, dominus meus. et
5:34 dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel;
aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine,
sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem
adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii
eius.
5:35 et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid
nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi
sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem
generis Israhel?
5:36 et dixit ad me: numera mihi qui necdum venerunt, et collige
mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores,
5:37 et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in
eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam
tibi eum laborem quem rogas videre.
5:38 et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec
scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet?
5:39 ego autem insipiens, et quomodo potero dicere de his quibus
me interrogasti?
5:40 et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae
dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem
caritatis quem pro populo meo promisi.
5:41 et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt,
et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos?
5:42 et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non
novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.
5:43 et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt
et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium
tuum ostendas?
5:44 et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura
super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt
in unum.
5:45 et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans
vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes
vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare
praesentes in unum.
5:46 et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad
eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det
decem in unum.
5:47 et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus.
5:48 et dixit ad me: et ego dedi matricem terrae his qui
seminati sunt super eam per tempus.
5:49 quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc,
sic ego disposui a me creatum saeculum.
5:50 et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar
coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis
est, iam ad senectutem adpropinquat?
5:51 et respondit ad me et dixit: interroga quae parit, et dicet
tibi.
5:52 dices enim ei: quare quos peperisti nunc non sunt similes
his qui ante, sed minores statu?
5:53 et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis
nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice
sunt nati.
5:54 considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his
qui ante vos,
5:55 et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis
creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis. et dixi:
rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra
servo tuo per quem visitas creaturam tuam.
6:1 et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent
exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,
6:2 et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam
splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur
fundamenta paradisi,
6:3 et antequam viderentur decores flores, et antequam
confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur
innumerabiles militiae angelorum,
6:4 et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam
nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur
scabillum Sion,
6:5 et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam
abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et
consignarentur qui fidem thesaurizaverunt,
6:6 tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per
alium, ut et finis per me et non per alium.
6:7 et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut
quando prioris finis aut sequentis initium?
6:8 et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo
natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio
calcaneum Esau.
6:9 finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis
Iacob.
6:10 finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus,
inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra.
6:11 et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam
ante oculos tuos,
6:12 ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex
parte mihi demonstrasti nocte praecedente.
6:13 et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et
audies vocem plenissimam sonus.
6:14 et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas
super eum,
6:15 in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine
verbum. et fundamenta terrae intellegetur,
6:16 quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit
enim, quoniam finem eorum oportet commutari.
6:17 et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et
audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum
multarum.
6:18 et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare
incipio, ut visitem habitantes in terram,
6:19 et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt
iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion,
6:20 et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire,
haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et
omnes videbunt simul,
6:21 et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes
inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent
et scirtabuntur,
6:22 et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena
promptuaria subito invenientur vacua,
6:23 et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito
expavescent.
6:24 et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut
inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et
venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus.
6:25 et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis
quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum
et finem saeculi mei,
6:26 et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non
gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et
convertetur in sensum alium.
6:27 delebitur enim malum et extinguetur dolus.
6:28 florebit autem fides et vincetur corruptela, et
ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.
6:29 et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim
movebatur locus super quem stabam super eum.
6:30 et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.
6:31 si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem
diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,
6:32 quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit
enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a
iuventute tua habuisti.
6:33 et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et
dicere tibi confide et noli timere,
6:34 et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut
non properes a novissimis temporibus.
6:35 et factum est post haec, et flevi iterum et similiter
ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae
sunt mihi.
6:36 et factum est in octava nocte, et cor meum iterato
turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo.
6:37 inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea
anxiabatur.
6:38 et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae
in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus
perfecit.
6:39 et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur
et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.
6:40 tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis,
ut apparerent tunc opera tua.
6:41 et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et
imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas,
ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret.
6:42 et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte
terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint
coram te ministrantia seminata adeo et culta.
6:43 verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat.
6:44 processit enim subito fructus multitudinis inmensus et
concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili
et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta
sunt.
6:45 quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae
lumen stellarum dispositionem,
6:46 et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.
6:47 quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua
congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita
fiebat
6:48 aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia
faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent.
6:49 et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et
nomen secundi vocasti Leviathan.
6:50 et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars
ubi erat aqua congregata capere ea.
6:51 et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die,
ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.
6:52 Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et
servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis.
6:53 sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te
iumenta et bestias et reptilia,
6:54 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus
factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti
populum.
6:55 haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti
quia propter nos creasti primogenitum saeculum.
6:56 residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse,
et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de
vaso similasti abundantiam eorum.
6:57 et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum
deputatae sunt dominari nostri et devorare nos.
6:58 nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum,
unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus
eorum.
6:59 et si propter nos creatum est saeculum, quare non
hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec?
7:1 et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est
ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,
7:2 et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni
loqui ad te.
7:3 et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum
est in spatioso loco ut esset altum et inmensum.
7:4 erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset
similis fluminis.
7:5 si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel
dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem
venire quomodo poterit?
7:6 item aliud: civitas est aedificata et posita in loco
campestri, est autem plena omnium bonorum.
7:7 introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut
esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.
7:8 semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et
aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.
7:9 si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non
heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet
hereditatem suam?
7:10 et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel
pars.
7:11 propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est
Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.
7:12 et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes
et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et
laborum magnorum fultae.
7:13 nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et
facientes inmortalitatis fructum.
7:14 si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt
angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.
7:15 nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et
quid moveris tu, cum sis mortalis?
7:16 et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod
in praesenti?
7:17 et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in
lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem
peribunt.
7:18 iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim
impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non
viderunt.
7:19 et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque
intellegens super Altissimum.
7:20 pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae
anteposita est Dei lex.
7:21 mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt,
quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.
7:22 hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et
constituerunt sibi cogitamenta vanitatis
7:23 et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et
superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non
cognoverunt.
7:24 et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et
legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non
perfecerunt.
7:25 propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.
7:26 ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae
praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et
ostendetur quae nunc subducitur terra.
7:27 et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse
videbit mirabilia mea.
7:28 revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et
iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.
7:29 et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et
omnes qui spiramentum habent hominis.
7:30 et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem
sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.
7:31 et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat
saeculum et morietur corruptum.
7:32 et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo
silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae
sunt animae.
7:33 et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et
pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,
7:34 iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides
convalescet,
7:35 et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae
vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.
7:36 et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus
requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam
iucunditatis paradisus.
7:37 et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et
intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius
diligentias sprevistis.
7:38 videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et
ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die
iudicii.
7:39 haec talis quae neque solem habet neque lunam neque
stellas,
7:40 neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque
ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque
mane,
7:41 neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque
gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros,
7:42 neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem
neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem
claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae
anteposita sunt.
7:43 spatium enim habebit sicut ebdomada annorum.
7:44 hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli
ostendi haec.
7:45 et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati
praesentes et observantes quae a te constituta sunt.
7:46 sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de
praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non
praeterivit sponsionem tuam.
7:47 et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum
saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta.
7:48 increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his
et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit
nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc
non paucos, sed paene omnes qui creati sunt.
7:49 et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de
sequenti corripiam te.
7:50 propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.
7:51 tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos,
impios vero multiplicari, audi ad haec.
7:52 lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum
conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.
7:53 et dixi: domine, quomodo poterit?
7:54 et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et
dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.
7:55 dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et
ferrum quoque et plumbum et fictile.
7:56 multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum
super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super
ferrum, et fictile super plumbum.
7:57 aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia,
quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.
7:58 et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim
rarius pretiosius est.
7:59 et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae
cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super
eum qui habet abundantia.
7:60 sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super
paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam
meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum
nominatum est.
7:61 et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt,
ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac
fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti
sunt.
7:62 et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus
factus est de pulvere sicut et cetera creatura,
7:63 melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non
sensus inde fieret.
7:64 nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc
torquemur, quoniam scientes perimus.
7:65 lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant
omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.
7:66 multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant
iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem
repromissam sibi.
7:67 nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed
tormento tormentabimur?
7:68 omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et
pleni sunt peccatis et gravati delictis.
7:69 et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius
fortassis nobis venisset.
7:70 et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens
faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum
praeparavit iudicium et quae sunt iudicii.
7:71 et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia
sensus nobiscum crescit.
7:72 qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur,
quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata
accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt
eam quam acceperunt.
7:73 et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt
in novissimis temporibus?
7:74 quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit
Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed
propter ea quae providit tempora.
7:75 et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine
demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando
reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur
in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies
creaturam renovare aut amodo cruciabimur?
7:76 et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem
noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum
his qui cruciantur.
7:77 etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum,
sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus.
7:78 nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus
sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente
inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit,
adorare gloriam Altissimi primum.
7:79 et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt
viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum
qui oderunt eos qui timent Deum,
7:80 haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed
vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et
tristes, per septem vias.
7:81 via prima, quia spreverunt legem Altissimi.
7:82 secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere,
ut vivant.
7:83 tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis
Altissimi crediderunt.
7:84 quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum
cruciamentum.
7:85 quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis
conservari cum silentio magno.
7:86 sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem
cruciamentum.
7:87 septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est,
quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et
marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem
viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis
temporibus iudicari.
7:88 nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est,
quando separari incipient a vaso corruptibili.
7:89 in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et
omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent
legislatoris legem.
7:90 propter quod hic de his sermo:
7:91 in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui
suscipit eas, requiescent enim per septem ordines.
7:92 ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut
vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas
seducat a vita ad mortem.
7:93 secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua
vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.
7:94 tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est
eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per
fidem data est lex.
7:95 quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in
promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab
angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.
7:96 quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt
nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem
videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et
spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.
7:97 sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus
eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis
adsimilari lumini, amodo non corrupti.
7:98 septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam
exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et
gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui
serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem
recipere.
7:99 hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur;
praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.
7:100 et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus,
postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo
mihi dixisti?
7:101 et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut
videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea
congregabuntur in habitaculis suis.
7:102 et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos,
demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios
excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,
7:103 si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres
pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro
carissimis.
7:104 et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam
coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax
est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum
nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus
servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat
aut manducet aut curetur,
7:105 sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt
unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.
7:106 et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam
rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro
patribus qui in deserto peccaverunt,
7:107 et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et
Samuhel in diebus Saul,
7:108 et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in
sanctificationem,
7:109 et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut
viveret,
7:110 et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro
multis?
7:111 si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia
multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc
sic non erit?
7:112 et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est
finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt
qui potuerunt pro invalidis.
7:113 dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium
futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,
7:114 soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit
autem iustitia, orta est veritas.
7:115 tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus
fuerit, neque demergere eum qui vicerit.
7:116 et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus,
quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset,
coercere eum ut non peccaret.
7:117 quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia
et mortuos sperare punitionem?
7:118 o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est
factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.
7:119 quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale
tempus, nos vero mortalia opera egimus?
7:120 et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero
pessime vani facti sumus?
7:121 et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et
securitatis, nos vero male conversati sumus?
7:122 et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui
caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
7:123 et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus
perseverat, in quo est saturitas et medella,
7:124 nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati
sumus?
7:125 et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui
abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras
nigrae?
7:126 non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem
faciebamus, quid incipientes post mortem pati.
7:127 et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis,
quem certavit qui super terram natus est homo,
7:128 ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem
vicerit recipiet quod dico,
7:129 quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad
populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.
7:130 non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed
nec mihi qui locutus sum ad eos,
7:131 quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et
futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.
7:132 et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus
est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in
saeculo advenerunt,
7:133 et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem
faciunt in lege eius,
7:134 et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui
peccaverunt quasi suis operibus,
7:135 et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,
7:136 et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis
misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et
qui futuri sunt.
7:137 si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum
cum his qui habitant in eo.
7:138 et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut
adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus,
non poterit decies millesima pars hominum vivificari,
7:139 et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius
et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis
derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.
8:1 et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus
propter multos, futurum autem propter paucos.
8:2 dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem
interrogabis terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam
magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit,
sic et actus praesentis saeculi.
8:3 multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.
8:4 et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret
quod sapit.
8:5 convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi
est datum spatium nisi solum modicum vivere.
8:6 o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram
te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum
fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum
hominis.
8:7 solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum,
sicut locutus es.
8:8 et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et
praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et
novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo
creata est.
8:9 ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur
servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea
creverint,
8:10 imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere
lac, fructum mamillarum.
8:11 ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem.
et postea dispones eum tuae misericordiae,
8:12 enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua
et corripuisti eum tuo intellectu,
8:13 et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut
tuum opus.
8:14 si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo
iussu, facili ordine, et ut quid fiebat?
8:15 et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de
populo autem tuo quod mihi dolet,
8:16 et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel
propter quem tristis sum, et de semine Iacob propter quod
conturbor.
8:17 ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam
video lapsos nostros qui inhabitamus terram,
8:18 sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.
8:19 ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et
loquar coram te.
8:20 initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit:
Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in
aerem,
8:21 et cuius thronus inaestimabilis et gloria
inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore,
8:22 quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum
verum et dicta perseverantia,
8:23 cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius
aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes
et veritas testificatur.
8:24 exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe
precationem figmenti tui, intende verba mea.
8:25 dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam.
8:26 ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate
serviunt.
8:27 nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia
cum doloribus custodierunt.
8:28 neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt,
sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt.
8:29 neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed
respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.
8:30 neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed
diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.
8:31 quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu
autem propter nos peccatores misericors vocaberis.
8:32 si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors
vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.
8:33 iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex
propriis operibus recipient mercedem.
8:34 quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus
corruptibile, ut ita amariceris de ipso.
8:35 in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit,
et de confitentibus qui non deliquit.
8:36 in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua
Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam
operum bonorum.
8:37 et respondit ad me et dixi:t recte locutus es aliqua, et
iuxta sermones tuos sic et fiet,
8:38 quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui
peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem,
8:39 sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes
quoque et salvationes et mercedis receptiones.
8:40 quomodo ergo locutus sum, sic et est.
8:41 sicut enim agricola serit super terram semina multa et
plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia
quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata
sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes
salvabuntur.
8:42 et respondi et dixi: si inveni gratiam loquar.
8:43 quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim
accepit pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit
multitudine pluviae,
8:44 hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae
imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia
plasmasti, et similasti eum semini agricolae.
8:45 non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati
tuae, tuae enim creaturae misereris.
8:46 et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia
praesentibus et quae futura futuris.
8:47 multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam
super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis
numquam.
8:48 sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo,
8:49 quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te
inter iustos. plurimum glorificeris,
8:50 propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui
inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia
ambulaverunt.
8:51 tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire
gloriam.
8:52 vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae,
praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia,
aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est
bonitas ante perfecta sapientia.
8:53 radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis
et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in
oblivionem.
8:54 transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus
inmortalitatis.
8:55 noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui
pereunt.
8:56 nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et
legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt.
8:57 adhuc autem et iustos eius conculcaverunt.
8:58 et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes
quoniam moriuntur.
8:59 sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt, sic eos
sitis et cruciatus quae praeparata sunt, non enim Altissimus vo
v. A. A hominem disperdi.
8:60 sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui
fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc
vitam.
8:61 quapropter iudicium meum modo adpropinquat,
8:62 quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus
paucis. et respondi et dixi:
8:63 ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum
quae incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi
quo tempore.
9:1 et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso,
et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum
quae praedicta sunt,
9:2 tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet
Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.
9:3 et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum
turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum
turbatio.
9:4 et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a
diebus qui fuerunt ante ab initio.
9:5 sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per
consummationem et consummatio manifesta,
9:6 sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et
virtutibus, et consummatio in actu et in signis.
9:7 et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit
effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is
9:8 relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum
in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a
saeculo.
9:9 et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in
cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in
contemptu.
9:10 quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia
consecuti,
9:11 et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant
habentes libertatem,
9:12 et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non
intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in
cruciamento cognoscere.
9:13 tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii
cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum
saeculum et propter quos saeculum et quando.
9:14 respondi et dixi:
9:15 olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam
plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur,
9:16 sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me
et dixit:
9:17 qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et
tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis
agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi,
9:18 et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret
illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi
9:19 tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo
parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti
sunt moribus eorum.
9:20 et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et
orbem meum, et ecce erat periculi propter cogitationes quae in
eo advenerunt.
9:21 Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de
botru et plantationem de tribu multa.
9:22 pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur
acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci
haec.
9:23 tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non
ieiunabis in eis,
9:24 ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata,
et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis
et vinum non bibes sed solummodo flores,
9:25 et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et
loquar tecum.
9:26 et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur
Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et
facta est esca earum mihi in saturitatem.
9:27 et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra
faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante.
9:28 et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo
et dixi:
9:29 o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris
in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando
veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et
dicens dixisti:
9:30 tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus
meis.
9:31 ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in
vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum.
9:32 nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et
legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non
periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat.
9:33 nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis
seminatum fuerat.
9:34 et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel
navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut
exterminetur
9:35 quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta
sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si
enim non sic factum est.
9:36 nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor
nostrum quod suscepit eam.
9:37 nam lex non perit sed permanet in suo honore.
9:38 et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et
vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et
plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta
eius discisa et cinis super caput eius.
9:39 et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus
sum ad eam et dixi ei:
9:40 ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:
9:41 dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem,
quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde.
9:42 et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:
9:43 sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum
annis triginta.
9:44 ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis
triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die.
9:45 et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus
ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit
tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super
eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et
honorificabamus valde Fortem.
9:46 et nutrivi eum cum labore multo.
9:47 et factum est cum crevisset et venissem accipere illi
uxorem, et feci diem epuli.
10:1 et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo,
cecidit et mortuus est.
10:2 et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei
ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.
10:3 et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut
quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in
hoc campo.
10:4 et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere,
et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere
et ieiunare usque dum moriar.
10:5 et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum
iracundia ad eam et dixi:
10:6 stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et
quae nobis contigerunt.
10:7 quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur
et humilitate humiliata est. lugete validissime
10:8 et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam
omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.
10:9 interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae
debeat lugere tantorum superstes germinantium.
10:10 et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce
paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit
multitudo eorum.
10:11 et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam
multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem
dices mihi
10:12 quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam
fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum
doloribus genui,
10:13 terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea
multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:
10:14 sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum
suum hominem ab initio ei qui fecit eam.
10:15 nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter
fer quae tibi contigerunt casus.
10:16 si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum
recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.
10:17 ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:
10:18 non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.
10:19 et adposui adhuc loqui ad eam et dixi:
10:20 noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid
enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem.
10:21 vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta
est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum
destructum est,
10:22 et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster
conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen
candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri
direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod
nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri
contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et
Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae
coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti
nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes
nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.
10:23 et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata
est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos
oderunt.
10:24 tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te
multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem
faciat tibi Altissimus, requietionem laborum.
10:25 et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius
fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius,
ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.
10:26 et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum, ut
commoveretur terra a sono. et vidi,
10:27 et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas
aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et
timui et clamavi voce magna et dixi:
10:28 ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me?
quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis
huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea
in inproperium.
10:29 et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus
qui in principio venerat ad me et vidit me,
10:30 et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus
alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et
statuit me super pedes meos et dixit mihi:
10:31 quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est
intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:
10:32 quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci
secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et
video quod non possum enarrare. et dixit ad me:
10:33 sta ut vir, et commonebo te. et dixi:
10:34 loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non
frustra moriar,
10:35 quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.
10:36 aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?
10:37 nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu
hoc. et respondit ad me et dixit:
10:38 audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times,
quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.
10:39 vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione
contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.
10:40 hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit
ante paululum,
10:41 quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,
10:42 nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit
tibi civitas aedificari.
10:43 et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec
absolutio est:
10:44 haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc
conspicis ut civitatem aedificatam.
10:45 et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta,
propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in
ea adhuc oblatio oblata.
10:46 et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon
civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit
sterilis filium.
10:47 et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec
erat habitatio Hierusalem.
10:48 et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo
thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae
facta est ruina Hierusalem.
10:49 et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget,
et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec
erant tibi aperienda.
10:50 et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus
es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi
claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius.
10:51 propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus
non est aedificata.
10:52 sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi
ostendere haec.
10:53 propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est
fundamentum aedificii.
10:54 nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco,
ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi.
10:55 tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed
ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii,
quantum capax est tibi visu oculorum videre.
10:56 et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum
audire.
10:57 tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud
Altissimum sicut et pauci.
10:58 nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic,
10:59 et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae
faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis
diebus.
10:60 et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.
11:1 et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce
ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et
capita tria.
11:2 et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et
omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam
colligebantur.
11:3 et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae,
et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.
11:4 nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat
maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.
11:5 et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit
super terram et super eos qui inhabitant in ea.
11:6 et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et
nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super
terram.
11:7 et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et
emisit vocem pinnis suis dicens:
11:8 nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco
suo et per tempus vigilate,
11:9 capita autem in novissimo serventur.
11:10 et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de
medietate corporis eius.
11:11 et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant
octo.
11:12 et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et
regnavit super omnem terram.
11:13 et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non
apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens
exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.
11:14 et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non
appareret sicut prior.
11:15 et ecce vox emissa est illi dicens:
11:16 audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii,
antequam incipias non parere:
11:17 nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
11:18 et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores,
et non apparuit et ipsa.
11:19 et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum
gerere et iterum nusquam conparere.
11:20 et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur
et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et
ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non
conparescebant.
11:21 nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant
principatum.
11:22 et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim
pinnae et duo pinnacula.
11:23 et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita
quiescentia et sex pinnacula.
11:24 et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et
manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor
manserunt in loco suo.
11:25 et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et
tenere principatus.
11:26 et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.
11:27 et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.
11:28 et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas
cogitabant et ipsae regnare.
11:29 et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium
capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum
capitum maior.
11:30 et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,
11:31 et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et
comedit duas subalares quae cogitabant regnare.
11:32 hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui
inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem
terrarum super omnes alas quae fuerunt.
11:33 et vidi post haec, et ecce medium caput subito non
conparuit, et hoc sicut alae.
11:34 superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter
regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.
11:35 et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud
quod est a leva.
11:36 et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et
considera quod vides.
11:37 et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et
audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:
11:38 audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:
11:39 nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae
feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis
temporum meorum?
11:40 et quartus veniens devicit omnia animalia quae
transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et
omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus
orbem terrarum cum dolo.
11:41 et iudicasti terram non cum veritate.
11:42 tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti
verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti
habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros
eorum qui te non nocuerunt.
11:43 et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad
Fortem.
11:44 et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita
sunt et saecula eius conpleta sunt.
11:45 propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae
tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna
et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,
11:46 uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi
et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.
12:1 et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et
vidi,
12:2 et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae
duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et
erat regnum eorum exile et tumultu plenum.
12:3 et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus
aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a
multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi
spiritui meo:
12:4 ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias
Altissimi.
12:5 ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum
valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem
expavi nocte hac.
12:6 nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.
12:7 et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos
tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum
ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
12:8 conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et
distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles
animam meam.
12:9 dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et
temporum novissima. et dixit ad me:
12:10 haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:
12:11 aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum
quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,
12:12 sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi
interpretor vel interpretavi.
12:13 ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit
timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.
12:14 regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.
12:15 nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius
tempus prae duodecim.
12:16 haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.
12:17 et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus
eius exientem, sed de medio corpore eius.
12:18 haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius
nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat,
et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.
12:19 et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
12:20 haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges,
quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex
ipsis perient
12:21 adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur
in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur,
duo vero in finem servabuntur.
12:22 et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
12:23 haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit
Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt
terram
12:24 et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui
fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
12:25 isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui
perficient novissima eius.
12:26 et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam
unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
12:27 nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
12:28 unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic
gladio in novissimis cadet.
12:29 et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput
quod est a dextera parte,
12:30 haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit
Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis
plenum,
12:31 sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem
mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias
ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.
12:32 hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos
et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et
infulciet coram ipsis spretiones eorum.
12:33 statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum
arguerit eos, tunc corrumpet eos.
12:34 nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui
salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque
veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
12:35 hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.
12:36 tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
12:37 scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea
in loco abscondito.
12:38 et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda
posse capere et servare secreta haec.
12:39 tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi
ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
12:40 et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis
populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem
reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque
ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:
12:41 quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam
derelinquens nos sedisti in loco hoc?
12:42 tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus
de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus
navi salvatae a tempestate.
12:43 aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?
12:44 si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si
essemus succensi et nos incendio Sion.
12:45 nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et
ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:
12:46 confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.
12:47 est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est
oblitus vestri in contentione.
12:48 ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni
in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut
quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis
vestrae.
12:49 et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego
veniam ad vos post dies istos.
12:50 et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
12:51 ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi
mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis
facta est mihi esca in diebus illis.
13:1 et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte.
13:2 et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes
fluctus eius.
13:3 et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et
ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia
quae sub eo videbantur.
13:4 et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui
audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit
ignem.
13:5 et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum,
quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut
debellarent hominem qui ascenderat de mari.
13:6 et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et
volavit super eum.
13:7 ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus
esset mons, et non potui.
13:8 et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad
eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
13:9 et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non
levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas
bellicosum, nisi solummodo vidi,
13:10 quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de
labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat
scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec,
fluctus et multitudo tempestat
13:11 et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat
pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de
innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi
odor. et vidi et extiti.
13:12 et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et
advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.
13:13 et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam
gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui
adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine
pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:
13:14 tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et
dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam.
13:15 et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii
huius.
13:16 sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti
fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt
derelicti.
13:17 qui enim non sunt derelicti, tristes erunt
13:18 intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et
non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt
13:19 propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et
necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.
13:20 attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam
pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae
contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:
13:21 et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus
locutus es adaperiam tibi.
13:22 quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui
non derelicti sunt haec interpretatio:
13:23 qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui
in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad
Fortissimum.
13:24 scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti
super eos qui mortui sunt.
13:25 interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum
ascendentem de corde maris,
13:26 ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui
per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui
derelicti sunt.
13:27 et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem
et tempestatem,
13:28 et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum,
corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad
expugnare eum, haec interpretatio:
13:29 ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos
qui super terram sunt.
13:30 et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.
13:31 et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et
locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.
13:32 et erit cum fient haec et contingent signa quae ante
ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti
virum ascendentem.
13:33 et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et
derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in
alterutro,
13:34 et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut
vidisti volentes venire et expugnare eum.
13:35 ipse autem stabit super cacumen montis Sion.
13:36 Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et
aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.
13:37 ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes
impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et
inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta
quibus incipient cruciari,
13:38 quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore
et legem quae igni adsimilata est.
13:39 et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam
multitudinem pacificam,
13:40 haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra
sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex
Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt
in terram aliam.
13:41 ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent
multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem
regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum.
13:42 ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant
servantes in regione sua.
13:43 per introitus autem angustos fluminis Eufraten
introierunt.
13:44 fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas
Fluminis usquequo transirent.
13:45 per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius
et dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et,
13:46 tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et
nunc iterum coeperunt venire,
13:47 iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint
transire, propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace,
13:48 sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur
intra terminum meum
13:49 sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem
earum quae collectae sunt gentes, proteget qui superaverit
populum.
13:50 et tunc ostendet eis multa plurima portenta.
13:51 et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter
quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi:
13:52 sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid
sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram
videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore
diei.
13:53 haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter
quod inluminatus es haec solus.
13:54 dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam
exquisisti.
13:55 vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum
vocasti matrem.
13:56 et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum.
erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam
tibi gravia et mirabilia.
13:57 et profectus sum et transii in campum, multum glorificans
et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat,
13:58 et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus
inlata. et sedi ibi tribus diebus.
14:1 et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu,
14:2 et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra.
et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et
dixit ad me:
14:3 revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi,
quando populus meus serviebat in Aegypto.
14:4 et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum
super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.
14:5 et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum
secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens:
14:6 haec in palam facies verba et haec abscondes.
14:7 et nunc tibi dico:
14:8 signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et
interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea.
14:9 tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum
cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur
tempora.
14:10 quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora
adpropinquant senescere.
14:11 duodecim enim partibus divisum est saeculum, et
transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,
14:12 superant autem eius duae prae medium decimae partis
14:13 nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et
consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,
14:14 et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te
pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in
unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina
transmigrare a temporibus his.
14:15 quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum
deteriora facientur,
14:16 quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum
multiplicabunt super inhabitantes mala,
14:17 prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit
mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in
visionem.
14:18 et respondi: dixi coram te, Domine.
14:19 ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam
praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis
commonebit?
14:20 positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant
in eo sine lumine,
14:21 quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a
te facta sunt vel quae incipient operae.
14:22 si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum
sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio,
quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire
semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant.
14:23 et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et
dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.
14:24 tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum
Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui
parati sunt ad scribendum velociter.
14:25 et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam
intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae
incipies scribere.
14:26 et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam
sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora
incipies scribere.
14:27 et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi
omnem populum et dixi:
14:28 audi, Israhel, verba haec:
14:29 peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in
Aegypto, et liberati sunt inde.
14:30 et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et
vos post eos transgressi estis.
14:31 et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et
patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas
vobis praecepit Altissimus.
14:32 iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod
donaverat.
14:33 et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum
sunt.
14:34 si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor
vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam
consequemini.
14:35 iudicium enim post mortem veniet, quando iterum
revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum
facta ostendentur.
14:36 ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque
diebus quadraginta.
14:37 et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti
sumus in campo et mansimus ibi.
14:38 et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens:
Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono.
14:39 et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi;
hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.
14:40 et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum
eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat
sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam,
14:41 et apertum est os meum et non est clausum amplius.
14:42 Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et
scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non
sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem
scribebant,
14:43 nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar
et nocte non tacebam.
14:44 scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti
quattuor.
14:45 et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et
locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam
pone, et legant digni et indigni.
14:46 novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos
sapientibus de populo tuo.
14:47 in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et
scientiae flumen. et feci sic.
15:1 ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos
inmisero in os tuum, dicit Dominus,
15:2 et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.
15:3 ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te
incredulitates dicentium,
15:4 quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.
15:5 ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala,
gladium et famem et mortem et interitum,
15:6 propter quod superposuit iniquitas omnem terram et
adimpletae sunt operationes eorum.
15:7 propterea dicit Dominus:
15:8 iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec
sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et
iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.
15:9 vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem
sanguinem innocuum ex illis ad me.
15:10 ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam
non patiar illum habitare in terra Aegypti,
15:11 sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et
percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem
eius.
15:12 lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et
mastigati quam inducet Dominus.
15:13 lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient
semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine
et a sidus terribile.
15:14 vae saeculo et qui habitant in eum.
15:15 quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et
exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus
eorum.
15:16 erit enim constabilitio hominibus, alisalios
supervalescentes non curabunt regem suum et principem
megestanorum suorum in potentia sua.
15:17 concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.
15:18 propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus
exterentur, homines metuent.
15:19 non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in
domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum
propter famem panis et tribulationem multam.
15:20 ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad
movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad
convertendos in se et reddere quae dederunt illis.
15:21 sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et
reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:
15:22 non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit
romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.
15:23 et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae
et peccatores quasi stramen incensum.
15:24 vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit
Dominus,
15:25 non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite
contaminare sanctificationem meam.
15:26 novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in
mortem et in occisionem.
15:27 iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis
in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis
in eum.
15:28 ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.
15:29 et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et
sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam
timeant et trepidentur omnes qui illos audient.
15:30 Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient
in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt
portionem terrae Assyriorum in dentibus suis.
15:31 et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae,
et si converterint se conspirantes in virtute magna ad
persequendos eos,
15:32 et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et
convertent pedes suos in fugam,
15:33 et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et
consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum
illorum et inconstabilitio in regno illorum.
15:34 ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad
meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et
procellae.
15:35 et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super
terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad
ventrem equi
15:36 et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et
tremor multus super terram,
15:37 et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor
adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi
15:38 a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.
15:39 et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et
nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam
exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur.
15:40 et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et
sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent
super omnem altum et eminentem sidus terribile.
15:41 ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas,
ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine
aquarum illarum.
15:42 et demolient civitates et muros et montes et colles et
ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.
15:43 et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.
15:44 convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus
et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad
caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam,
15:45 et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.
15:46 et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae
eius,
15:47 vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti
filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in
amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari.
15:48 odibilem imitata es in omnibus operibus eius et
adinventionibus eius. propterea dicit Deus:
15:49 inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et
gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et
mortem. et gloria virtutis tuae
15:50 sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est
super te.
15:51 et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a
vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores.
15:52 numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,
15:53 nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans
percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata
es:
15:54 exorna speciem vultus tui?
15:55 merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem
percipies.
15:56 sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi
Deus et tradet te in malis.
15:57 et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et
civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio
cadent.
15:58 et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt
carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.
15:59 propter priora misera es et iterum excipies mala.
15:60 et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam,
portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum
revertuntur a Babylonia.
15:61 extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis.
15:62 omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua
et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne
consument.
15:63 et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et
gloriam faciei tuae exterminabunt.
16:1 vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
16:2 praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete
de his, quia adpropinquavit contritio vestra.
16:3 inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
16:4 inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
16:5 inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
16:6 numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut
numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
16:7 aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
16:8 Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
16:9 et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat
eum?
16:10 coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non
horrebit?
16:11 Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?
16:12 tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de
profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie
Domini et a gloria virtutis eius,
16:13 quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius
acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines
terrae.
16:14 ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient
super terram.
16:15 et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat
frumenta terrae.
16:16 quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido,
sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.
16:17 vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?
16:18 initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et
multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium
malor
16:19 ab eis; quid facient, cum venerint mala?
16:20 ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam
mastix, castigatio in disciplina.
16:21 et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis
nec super has plagas memorantur sempiterna.
16:22 ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent
sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super
terram, gladius et famis.
16:23 et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae
superaverint a fame.
16:24 et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui
consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates
eius demolientur.
16:25 non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui
seminat eam.
16:26 ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?
16:27 et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit
enim et locis desertio multa.
16:28 concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius
audire.
16:29 relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui
absconderint se in silva et in fissuras petrarum.
16:30 quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor
olivae,
16:31 aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens
ab scrutantibus vindemiam diligenter,
16:32 sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab
scrutantibus domos eorum in romphea.
16:33 et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt,
et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non
transient oves per eam.
16:34 lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres
non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes
adiutorium.
16:35 sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame
exterentur.
16:36 audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.
16:37 ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus
dicit Dominus:
16:38 ecce adpropinquant mala et non tardantur.
16:39 quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in
adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres
gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de
ventre non tardabit uno puncto,
16:40 sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et
saeculum gemet et dolores circumtenent illum.
16:41 audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis.
sic estote quasi advenae terrae:
16:42 qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui
perditurus;
16:43 qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui
aedificat, quasi non habitaturus;
16:44 qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat,
quasi non vindemiaturus;
16:45 qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non
nubunt, sic quasi vidui.
16:46 propter quod qui laborant sine causa laborant,
16:47 fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam
illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt,
quia in captivitate et fame generant natos suos
16:48 et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant
civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
16:49 tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
16:50 quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam
valde,
16:51 sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et
accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem
omnem peccatum super terram.
16:52 propterea nolite similari eam nec operibus eius,
16:53 quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra
et iustitia regnabit in nos.
16:54 non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis
conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et
gloria ipsius.
16:55 ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et
adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.
16:56 qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et
factum est,
16:57 et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum
stellarum,
16:58 qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est
mare et conceptum eius,
16:59 qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram
super aquam verbo suo,
16:60 qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit
eum,
16:61 qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices
montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret
terra,
16:62 qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et
misit ei spiritum et vitam et intellectum
16:63 et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et
scrutinat absconsa in absconsis; certe
16:64 hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in
cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare
peccata sua.
16:65 propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera
eorum et traducet vos omnes.
16:66 et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra
coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt
in die illo.
16:67 quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram
Domino et gloria eius?
16:68 ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis
vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas
sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni
tribulatione.
16:69 ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et
rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.
16:70 et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in
inproperium et in conculcationem.
16:71 erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa
super timentes Dominum.
16:72 erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et
devastandum adhuc timentes Dominum,
16:73 quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo
sua eos eicient,
16:74 tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod
probatur ab igne.
16:75 audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies
tribulationis, et de his liberabo vos.
16:76 ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.
16:77 et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus
Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se
iniquitates vestrae.
16:78 vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab
iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et
spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et
excluditur et mittitur ad devorationem ignis.