home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
XLAO.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
2KB
|
37 lines
1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per
Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
1:3 gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod
permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius,
promissum expectantes in diem iudicii.
1:4 neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut
vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.
1:5 et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum
veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem
operum quae salutis vitae aeternae
1:6 et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo;
quibus laetor et gaudeo.
1:7 et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum
orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive
per vitam sive per mortem.
1:8 est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.
1:9 et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem
dilectionem habeatis et sitis unianimes.
1:10 ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita
retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in
aeternum;
1:11 est enim Deus qui operatur in vos.
1:12 et facite sine retractu quaecumque facitis.
1:13 et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et
praecavete sordidos in lucro.
1:14 omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote
firmi in sensu Christi.
1:15 et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia
facite.
1:16 et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit
vobis pax.
1:17 salutate omnes fratres in osculo sancto.
1:18 salutant vos sancti.
1:19 gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.
1:20 et facite legi Colosensium vobis.