home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
XTOB.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
34KB
|
665 lines
1:1 Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in
superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad
occidentem in sinistro habens civitatem Sephet
1:2 cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in
captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
1:3 ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis
fratribus qui erant ex genere inpertiret
1:4 cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen
puerile gessit in opere
1:5 denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam
fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium
1:6 et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat
Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas
fideliter offerens
1:7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret
omnem decimationem
1:8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
1:9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua
genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
1:10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
1:11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et
filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua
1:12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam
suam et numquam contaminatus est in escis eorum
1:13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi
Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
1:14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens
libertatem quaecumque facere voluisset
1:15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita
salutis dabat eis
1:16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his
quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
1:17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui
erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus
argenti
1:18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum
regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel
exosos haberet in conspectu suo
1:19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur
eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
1:20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis
atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat
1:21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et
iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat
corpora eorum
1:22 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei
omnem substantiam eius
1:23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit
quia multi diligebant eum
1:24 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem
filii ipsius
1:25 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius
restituta est ei
2:1 post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset
prandium bonum in domo Tobis
2:2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra
timentes Deum et epulentur nobiscum
2:3 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel
iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo
relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
2:4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol
occubuisset caute sepeliret eum
2:5 cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et
tremore
2:6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos
prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et
luctum
2:7 cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
2:8 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius
rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium
et iterum sepelis mortuos
2:9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora
occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus
sepeliebat ea
2:10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens
domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset
2:11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora
insiderent super oculos eius fieretque caecus
2:12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi
ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti
Iob
2:13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata
eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga
caecitatis evenerit ei
2:14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo
omnibus diebus vitae suae
2:15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et
cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
2:16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
2:17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
2:18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus
quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
2:19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de
labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
2:20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
2:21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne
forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet
nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere
2:22 ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est
spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt
2:23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
3:1 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis
3:2 dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et
omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium
3:3 et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis
meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum
3:4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in
direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in
inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos
3:5 et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum
praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te
3:6 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et
praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori
magis quam vivere
3:7 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate
Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis
patris sui
3:8 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine
Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam
3:9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei
dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super
terram interfectrix virorum tuorum
3:10 numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad
hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus
diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit
3:11 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut
ab isto inproperio liberaret eam
3:12 factum est autem tertia die dum conpleret orationem
benedicens Dominum
3:13 dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui
cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore
tribulationis peccata dimittis his qui invocant te
3:14 ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos
converto
3:15 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut
certe desuper terra eripias me
3:16 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam
servavi animam meam ab omni concupiscentia
3:17 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in
levitate ambulant participem me praebui
3:18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi
suscipere
3:19 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni
non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me
3:20 non est enim in hominis potestate consilium tuum
3:21 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si
in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione
fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam
tuam pervenire licebit
3:22 non enim delectaris in perditionibus nostris quia post
tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum
exultationem infundis
3:23 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula
3:24 in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu
gloriae summi Dei
3:25 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret
ambos quorum