home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
1PE.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
12KB
|
237 lines
1:1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis
Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
1:2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione
Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi
gratia vobis et pax multiplicetur
1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui
secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem
vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
1:4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et
inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
1:5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam
revelari in tempore novissimo
1:6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in
variis temptationibus
1:7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod
perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et
honorem in revelatione Iesu Christi
1:8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non
videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et
glorificata
1:9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
1:10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae
qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
1:11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis
Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt
passiones et posteriores glorias
1:12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem
ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui
evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae
desiderant angeli prospicere
1:13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii
perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in
revelatione Iesu Christi
1:14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus
ignorantiae vestrae desideriis
1:15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in
omni conversatione sitis
1:16 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
1:17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum
iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri
tempore conversamini
1:18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti
estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
1:19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et
inmaculati Christi
1:20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati
autem novissimis temporibus propter vos
1:21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a
mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in
Deo
1:22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in
fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite
adtentius
1:23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per
verbum Dei vivi et permanentis
1:24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos
faeni exaruit faenum et flos decidit
1:25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum
quod evangelizatum est in vos
2:1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et
simulationes et invidias et omnes detractiones
2:2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac
concupiscite ut in eo crescatis in salutem
2:3 si gustastis quoniam dulcis Dominus
2:4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem
reprobatum a Deo autem electum honorificatum
2:5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus
spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias
acceptabiles Deo per Iesum Christum
2:6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem
summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non
confundetur
2:7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis
quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
2:8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo
nec credunt in quod et positi sunt
2:9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta
populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de
tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
2:10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non
consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
2:11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere
vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
2:12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo
quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis
operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
2:13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive
regi quasi praecellenti
2:14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum
laudem vero bonorum
2:15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere
faciatis inprudentium hominum ignorantiam
2:16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae
libertatem sed sicut servi Dei
2:17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem
honorificate
2:18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et
modestis sed etiam discolis
2:19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet
quis tristitias patiens iniuste
2:20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis
sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia
apud Deum
2:21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro
vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
2:22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
2:23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non
comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
2:24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super
lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore
sanati estis
2:25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad
pastorem et episcopum animarum vestrarum
3:1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non
credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri
fiant
3:2 considerantes in timore castam conversationem vestram
3:3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri
aut indumenti vestimentorum cultus
3:4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate
quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
3:5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo
ornabant se subiectae propriis viris
3:6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius
estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
3:7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi
infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et
coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
3:8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis
amatores misericordes humiles
3:9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto
sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut
benedictionem hereditate possideatis
3:10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat
linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
3:11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et
persequatur eam
3:12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces
eorum vultus autem Domini super facientes mala
3:13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
3:14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem
autem eorum ne timueritis et non conturbemini
3:15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris
parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de
ea quae in vobis est spe
3:16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut
in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur
vestram bonam in Christo conversationem
3:17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati
quam malefacientes
3:18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro
iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus
autem spiritu
3:19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens
praedicavit
3:20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei
patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id
est octo animae salvae factae sunt per aquam
3:21 quod et vos nunc similis formae salvos facit