home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
1SA.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
119KB
|
2,250 lines
1:1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen
eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph
Ephratheus
1:2 et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae
Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi
1:3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut
adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem
ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini
1:4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori
suae et cunctis filiis eius et filiabus partes
1:5 Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat
Dominus autem concluserat vulvam eius
1:6 adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in
tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius
1:7 sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore
ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa
flebat et non capiebat cibum
1:8 dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non
comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego
melior sum tibi quam decem filii
1:9 surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et
Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini
1:10 cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter
1:11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens
videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec
oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo
eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super
caput eius
1:12 factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino
ut Heli observaret os eius
1:13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius
movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam
Heli temulentam
1:14 dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo
mades
1:15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier
infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest
non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini
1:16 ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia
ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in
praesens
1:17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi
petitionem quam rogasti eum
1:18 et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis
tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non
sunt amplius in diversa mutati
1:19 et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique
sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana
Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus
1:20 et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit
filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino
postulasset eum
1:21 ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret
Domino hostiam sollemnem et votum suum
1:22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec
ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum
Domini et maneat ibi iugiter
1:23 et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et
mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum
suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret
eum a lacte
1:24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis
tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum
ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus
1:25 et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli
1:26 et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum
illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum
1:27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam
quam postulavi eum
1:28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus
fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit
Anna et ait
2:1 exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in
Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata
sum in salutari tuo
2:2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te
et non est fortis sicut Deus noster
2:3 nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant
vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et
ipsi praeparantur cogitationes
2:4 arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore
2:5 saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati
sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat
filios infirmata est
2:6 Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et
reducit
2:7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat
2:8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut
sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim
sunt cardines terrae et posuit super eos orbem
2:9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris
conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir
2:10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis
tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi
suo et sublimabit cornu christi sui
2:11 et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat
minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis
2:12 porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum
2:13 neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque
immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur
carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua
2:14 et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam
sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat
sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in
Silo
2:15 etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et
dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim
accipiam a te carnem coctam sed crudam
2:16 dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem
hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui
respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam
vi
2:17 erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia
detrahebant homines sacrificio Domini
2:18 Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus
ephod lineo
2:19 et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat
statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam
sollemnem
2:20 et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat
Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti
Domino et abierunt in locum suum
2:21 visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres
filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud
Dominum
2:22 Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant
filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum
mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi
2:23 et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio
res pessimas ab omni populo
2:24 nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut
transgredi faciatis populum Domini
2:25 si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem
in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt
vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos
2:26 puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat
tam Deo quam hominibus
2:27 venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit
Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum
essent in Aegypto in domo Pharaonis
2:28 et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem
ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret
ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israhel
2:29 quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae
praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios
tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel
populi mei
2:30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut
domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo
usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me
sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem
contemnunt me erunt ignobiles
2:31 ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium
domus patris tui ut non sit senex in domo tua
2:32 et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis
Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus
2:33 verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo
sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna
domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit
2:34 hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis
tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo
2:35 et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et
animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit
coram christo meo cunctis diebus
2:36 futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua
veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam
panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem
ut comedam buccellam panis
3:1 puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo
Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta
3:2 factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et
oculi eius caligaverant nec poterat videre
3:3 lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat
in templo Domini ubi erat arca Dei
3:4 et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego
3:5 et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui
dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
3:6 et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque
Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui
respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi
3:7 porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat
ei sermo Domini
3:8 et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui
consurgens abiit ad Heli
3:9 et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia
Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si
deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus
tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo
3:10 et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat
secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit
servus tuus
3:11 et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in
Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius
3:12 in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum
super domum eius incipiam et conplebo
3:13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in
aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere
filios suos et non corripuit eos
3:14 idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus
eius victimis et muneribus usque in aeternum
3:15 dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus
Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli
3:16 vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui
respondens ait praesto sum
3:17 et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te
oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si
absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt
tibi
3:18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non
abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in
oculis suis faciat
3:19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit
ex omnibus verbis eius in terram
3:20 et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod
fidelis Samuhel propheta esset Domini
3:21 et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus
fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit
sermo Samuhelis universo Israheli
4:1 egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et
castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim
venerunt in Afec
4:2 et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine
terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo
certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum
4:3 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu
de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim
adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in
medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum
4:4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis
Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii
Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees
4:5 cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus
est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra
4:6 et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam
haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et
cognoverunt quod arca Domini venisset in castra
4:7 timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et
ingemuerunt
4:8 vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius
tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium
istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in
deserto
4:9 confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis
sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate
4:10 pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit
unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis
et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum
4:11 et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et
Finees
4:12 currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die
illo scissa veste et conspersus pulvere caput
4:13 cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam
aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem
ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis
civitas
4:14 et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic
sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et
adnuntiavit Heli
4:15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius
caligaverant et videre non poterat
4:16 et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de
acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi
4:17 respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram
Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo
filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est
4:18 cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum
iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat
vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis
4:19 nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque
partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus
socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim
in eam dolores subiti
4:20 in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant
circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit
eis neque animadvertit
4:21 et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de
Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro
suo
4:22 et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset
arca Dei
5:1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a
lapide Adiutorii in Azotum
5:2 tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum
Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon
5:3 cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon
iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et
restituerunt eum in loco suo
5:4 rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon
iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput
autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super
limen
5:5 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter
hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui
ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto usque in
hodiernum diem
5:6 adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus
est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines
eius
5:7 videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non
maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius
super nos et super Dagon deum nostrum
5:8 et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad
se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel
responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et
circumduxerunt arcam Dei Israhel
5:9 illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per
singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat
viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et
conputrescebant prominentes extales eorum
5:10 miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei
in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos
arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum
5:11 miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas
Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et
revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo
nostro
5:12 fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima
valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant
percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat
ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum
6:1 fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem
mensibus
6:2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid
faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in
locum suum qui dixerunt
6:3 si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam
sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et
scietis quare non recedat manus eius a vobis
6:4 qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei
responderuntque illi
6:5 iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos
facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus
vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum
vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et
dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis
et a diis vestris et a terra vestra
6:6 quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et
Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos
et abierunt
6:7 nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas
vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro
et recludite vitulos earum domi
6:8 tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa
aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad
latus eius et dimittite eam ut vadat
6:9 et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit
contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem
minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu
accidit
6:10 fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae
lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum
concluserunt domi
6:11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae
habebat mures aureos et similitudinem anorum
6:12 ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit
Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et
non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et
satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames
6:13 porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes
oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent
6:14 et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi
erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri
vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino
6:15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat
iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem
grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et
immolaverunt victimas in die illa Domino
6:16 et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt
in Accaron in die illa
6:17 hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro
delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum
Accaron unum
6:18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque
provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque
muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini
quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis
6:19 percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent
arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et
quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset
Dominus plebem plaga magna
6:20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in
conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis
6:21 miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes
reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad
vos
7:1 venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et
intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem
filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini
7:2 et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim
multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et
requievit omnis domus Israhel post Dominum
7:3 ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in
toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos
de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino
et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim
7:4 abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et
servierunt Domino soli
7:5 dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat
ut orem pro vobis Dominum
7:6 et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt
in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi
peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in
Masphat
7:7 et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel
in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel
quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie
Philisthinorum
7:8 dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad
Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum
7:9 tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum
holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro
Israhel et exaudivit eum Dominus
7:10 factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum
Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem
Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit
eos et caesi sunt a filiis Israhel
7:11 egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt
Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter
Bethchar
7:12 tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter
Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii
dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus
7:13 et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut
venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini
super Philistheos cunctis diebus Samuhel
7:14 et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel
Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit
Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et
Amorreum
7:15 iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae
7:16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et
Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis
7:17 revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi
iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino
8:1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos
iudices Israhel
8:2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi
Abia iudicum in Bersabee
8:3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed
declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et
perverterunt iudicium
8:4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad
Samuhel in Ramatha
8:5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in
viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae
habent nationes
8:6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da
nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
8:7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus
quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem
super eos
8:8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de
Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt
diis alienis sic faciunt etiam tibi
8:9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et
praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
8:10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui
petierat a se regem
8:11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios
vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites
et praecursores quadrigarum suarum
8:12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores
agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum
suorum
8:13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias
et panificas
8:14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et
dabit servis suis
8:15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut
det eunuchis et famulis suis
8:16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et
asinos auferet et ponet in opere suo
8:17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
8:18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem
elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
8:19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt
nequaquam rex enim erit super nos
8:20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos
rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro
nobis
8:21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in
auribus Domini
8:22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et
constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat
unusquisque in civitatem suam
9:1 et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror
filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore
9:2 et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat
vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat
super omnem populum
9:3 perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul
filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et
quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim
9:4 et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam
per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et
minime reppererunt
9:5 cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum
qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater
meus asinas et sollicitus sit pro nobis
9:6 qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne
quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si
forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus
9:7 dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad
virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non
habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud
9:8 rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu
mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet
nobis viam nostram
9:9 olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere
Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur
hodie vocabatur olim videns
9:10 et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus
et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei
9:11 cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas
egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est
videns
9:12 quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te
festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est
hodie populo in excelso
9:13 ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat
excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec
ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt
qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis
eum
9:14 et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio
urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in
excelsum
9:15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem
quam veniret Saul dicens
9:16 hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de
terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel
et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi
populum meum venit enim clamor eorum ad me
9:17 cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir
quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo
9:18 accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait
indica oro mihi ubi est domus videntis
9:19 et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende
ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te
mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi
9:20 et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus
sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel
nonne tibi et omni domui patris tui
9:21 respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum
de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes
familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem
istum
9:22 adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit
eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui
fuerant invitati erant enim quasi triginta viri
9:23 dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi
ut reponeres seorsum apud te
9:24 levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque
Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de
industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit
Saul cum Samuhel in die illa
9:25 et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum
Saul in solario
9:26 cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit
Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et
surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel
9:27 cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel
dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem
subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini
10:1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput
eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super
hereditatem suam in principem
10:2 cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum
Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae
sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater
tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de
filio meo
10:3 cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad
quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum
in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et
alius portans lagoenam vini
10:4 cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies
de manu eorum
10:5 post haec venies in collem Domini ubi est statio
Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis
gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos
psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque
prophetantes
10:6 et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et
mutaberis in virum alium
10:7 quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque
invenerit manus tua quia Dominus tecum est
10:8 et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te
ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem
diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae
facias
10:9 itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele
inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die
illa
10:10 veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus
prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et
prophetavit in medio eorum
10:11 videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius
tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad
invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis
10:12 responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum
propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas
10:13 cessavit autem prophetare et venit ad excelsum
10:14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis
qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus
venimus ad Samuhelem
10:15 et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi
Samuhel
10:16 et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae
essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem
locutus illi fuerat Samuhel
10:17 et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha
10:18 et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel
ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et
de manu omnium regum qui adfligebant vos
10:19 vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus
salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et
dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo
state coram Domino per tribus vestras et per familias
10:20 et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors
tribus Beniamin
10:21 et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et
cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis
quaesierunt ergo eum et non est inventus
10:22 et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset
illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi
10:23 cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio
populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum
10:24 et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit
Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit
cunctus populus et ait vivat rex
10:25 locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et
scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel
omnem populum singulos in domum suam
10:26 sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo
pars exercitus quorum tetigerat Deus corda
10:27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et
despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero
dissimulabat se audire
11:1 ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus
Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos
foederatos et serviemus tibi
11:2 et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum
foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos
obprobrium in universo Israhel
11:3 et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies
ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non
fuerit qui defendat nos egrediemur ad te
11:4 venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba
audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit
11:5 et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid
habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes
11:6 et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba
haec et iratus est furor eius nimis
11:7 et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in
omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non
exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius
invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir
unus
11:8 et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel
trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia
11:9 et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt
in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol
venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati
sunt
11:10 et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne
quod placuerit vobis
11:11 et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul
populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia
matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui
autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo
pariter
11:12 et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non
regnabit super nos date viros et interficiemus eos
11:13 et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie
fecit Dominus salutem in Israhel
11:14 dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala
et innovemus ibi regnum
11:15 et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem
Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas
pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri
Israhel nimis
12:1 dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem
vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super
vos regem
12:2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui
porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab
adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum
12:3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum
bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum
si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et
contemnam illud hodie restituamque vobis
12:4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque
tulisti de manu alicuius quippiam
12:5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis
christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea
quippiam et dixerunt testis
12:6 et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron
et eduxit patres nostros de terra Aegypti
12:7 nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram
Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et
cum patribus vestris
12:8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt
patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et
eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc
12:9 qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu
Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in
manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos
12:10 postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus
quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth
nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus
tibi
12:11 et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel
et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et
habitastis confidenter
12:12 videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset
adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis
cum Dominus Deus vester regnaret in vobis
12:13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et
petistis ecce dedit vobis Dominus regem
12:14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis
vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et
rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum
12:15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis
sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres
vestros
12:16 sed et nunc state et videte rem istam grandem quam
facturus est Dominus in conspectu vestro
12:17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et
dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande
malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos
regem
12:18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et
pluviam in die illa
12:19 et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem
dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad
Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis
peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem
12:20 dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis
universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini
et servite Domino in omni corde vestro
12:21 et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis
neque eruent vos quia vana sunt
12:22 et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum
magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum
12:23 absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare
pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam
12:24 igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto
corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit
12:25 quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester
pariter peribitis
13:1 filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem
annis regnavit super Israhel
13:2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul
duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum
Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit
unumquemque in tabernacula sua
13:3 et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in
Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni
terra dicens audiant Hebraei
13:4 et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit
Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum
Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala
13:5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel
triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus
sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes
castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven
13:6 quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus
est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in
petris quoque et in antris et in cisternis
13:7 Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad
cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus
est qui sequebatur eum
13:8 et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non
venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo
13:9 ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et
obtulit holocaustum
13:10 cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel
veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum
13:11 locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul
quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta
placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas
13:12 dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem
Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum
13:13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti
mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses
iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in
sempiternum
13:14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi
Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset
dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit
Dominus
13:15 surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa
Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo
quasi sescentos viros
13:16 et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus
fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim
consederant in Machmas
13:17 et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres
cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul
13:18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem
verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra
desertum
13:19 porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra
Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei
gladium aut lanceam
13:20 descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret
unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum
13:21 retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et
tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum
13:22 cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et
lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan
excepto Saul et Ionathan filio eius
13:23 egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in
Machmas
14:1 et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad
adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem
Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum
non indicavit
14:2 porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato
quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum
virorum
14:3 et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui
ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod
sed et populus ignorabat quod isset Ionathan
14:4 erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan
transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex
utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde
praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene
14:5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et
alter a meridie contra Gabaa
14:6 dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni
transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat
Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in
multitudine vel in paucis
14:7 dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo
perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris
14:8 et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque
apparuerimus eis
14:9 si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad
vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos
14:10 si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia
tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum
14:11 apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum
dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in
quibus absconditi fuerant
14:12 et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad
armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis
rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me
tradidit enim eos Dominus in manu Israhel
14:13 ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et
armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios
armiger eius interficiebat sequens eum
14:14 et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et
armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam
par boum in die arare consuevit
14:15 et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis
populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et
conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo
14:16 et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa
Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens
14:17 et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte
quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non
adesse Ionathan et armigerum eius
14:18 et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca
Dei in die illa cum filiis Israhel
14:19 cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus
exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et
clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam
14:20 conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et
venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat
gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis
14:21 sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius
tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut
essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan
14:22 omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte
Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum
suis in proelio
14:23 et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem
pervenit usque Bethaven
14:24 et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit
autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem
usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non
manducavit universus populus panem
14:25 omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel
super faciem agri
14:26 ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel
nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus
iuramentum
14:27 porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius
populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et
intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et
inluminati sunt oculi eius
14:28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit
pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie
defecerat autem populus
14:29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi
quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de
melle isto
14:30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum
suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in
Philisthim
14:31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque
in Ahialon defatigatus est autem populus nimis
14:32 et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et
mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine
14:33 nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset
Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite
ad me iam nunc saxum grande
14:34 et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut
adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite
super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes
cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in
manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi
14:35 aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit
aedificare altare Domini
14:36 et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus
eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum
dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et
ait sacerdos accedamus huc ad Deum
14:37 et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades
eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa
14:38 dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et
scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie
14:39 vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium
meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus
contradixit ei de omni populo
14:40 et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam
et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit
populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac
14:41 et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et
deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit
14:42 et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan
filium meum et captus est Ionathan
14:43 dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et
indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate
virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior
14:44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte
morieris Ionathan
14:45 dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui
fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit
Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum
Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non
moreretur
14:46 recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro
Philisthim abierunt in loca sua
14:47 at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per
circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios
Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se
verterat superabat
14:48 congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel
de manu vastatorum eius
14:49 fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua
nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen
minoris Michol
14:50 et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina
principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul
14:51 Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel
14:52 erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus
diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum
ad proelium sociabat eum sibi
15:1 et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in
regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini
15:2 haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit
Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de
Aegypto
15:3 nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa
eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et
parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum
15:4 praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos
ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda
15:5 cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit
insidias in torrente
15:6 dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab
Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti
misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de
Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech
15:7 percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae
est e regione Aegypti
15:8 et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus
interfecit in ore gladii
15:9 et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium
et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae
pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile
fuit et reprobum hoc demoliti sunt
15:10 factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens
15:11 paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit
me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel
et clamavit ad Dominum tota nocte
15:12 cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane
nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et
erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset
descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et
15:13 dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini
15:14 dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat
in auribus meis et armentorum quam ego audio
15:15 et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus
melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo
reliqua vero occidimus
15:16 dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae
locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere
15:17 et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis
caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem
super Israhel
15:18 et misit te Dominus in via et ait vade et interfice
peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad
internicionem eorum
15:19 quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam
es et fecisti malum in oculis Domini
15:20 et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et
ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem
Amalech et Amalech interfeci
15:21 tulit autem populus de praeda oves et boves primitias
eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis
15:22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut
victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est
enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre
adipem arietum
15:23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi
scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti
sermonem Domini abiecit te ne sis rex
15:24 dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum
sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci
eorum
15:25 sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut
adorem Dominum
15:26 et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti
sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel
15:27 et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit
summitatem pallii eius quae et scissa est
15:28 et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te
hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te
15:29 porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non
flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam
15:30 at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus
populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem
Dominum Deum tuum
15:31 reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul
Dominum
15:32 dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et
oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat
amara mors
15:33 et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius
tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in
frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis
15:34 abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum
suam in Gabaath
15:35 et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae
verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod
constituisset regem Saul super Israhel
16:1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego
proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et
veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis
eius mihi regem
16:2 et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et
interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu
tua et dices ad immolandum Domino veni
16:3 et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid
facias et ungues quemcumque monstravero tibi
16:4 fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in
Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei
dixeruntque pacificus ingressus tuus
16:5 et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini
et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios
eius et vocavit eos ad sacrificium
16:6 cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino
est christus eius
16:7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque
altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem
intuetur cor
16:8 et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui
dixit nec hunc elegit Dominus
16:9 adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit
Dominus
16:10 adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et
ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis
16:11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii
qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait
Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus
priusquam ille huc venerit
16:12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher
aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est
enim
16:13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio
fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die
illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha
16:14 spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum
spiritus nequam a Domino
16:15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus
exagitat te
16:16 iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt
quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit
te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras
16:17 et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene
psallentem et adducite eum ad me
16:18 et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai
Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum
bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus
est cum eo
16:19 misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David
filium tuum qui est in pascuis
16:20 tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et
hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul
16:21 et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit
eum nimis et factus est eius armiger
16:22 misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo
invenit enim gratiam in oculis meis
16:23 igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat
David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et
levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus
17:1 congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium
convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho
et Azeca in finibus Dommim
17:2 porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle
Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim
17:3 et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel
stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos
17:4 et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum
nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo
17:5 et cassis aerea super caput eius et lorica hamata
induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum
aeris
17:6 et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus
tegebat umeros eius
17:7 hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium
ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri
et armiger eius antecedebat eum
17:8 stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis
quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum
Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et
descendat ad singulare certamen
17:9 si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis
servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi
eritis et servietis nobis
17:10 et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis
hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen
17:11 audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones
Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis
17:12 David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum
est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo
filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter
viros
17:13 abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in
proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad
bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque
Samma
17:14 David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis
Saulem
17:15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem
patris sui in Bethleem
17:16 procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat
quadraginta diebus
17:17 dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus
tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad
fratres tuos
17:18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum et
fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati
sint disce
17:19 Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle
Terebinthi pugnabant adversum Philisthim
17:20 surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi
et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum
Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat
in certamine
17:21 direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso
fuerant praeparati
17:22 derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu
custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et
interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos
17:23 cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius
ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris
Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David
17:24 omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a
facie eius timentes eum valde
17:25 et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc
qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo
qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam
dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel
17:26 et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid
dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit
obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus
incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis
17:27 referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec
dabuntur viro qui percusserit eum
17:28 quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum
aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare
dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam
tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium
descendisti
17:29 et dixit David quid feci numquid non verbum est
17:30 et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem
sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius
17:31 audita sunt autem verba quae locutus est David et
adnuntiata in conspectu Saul
17:32 ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat
cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus
Philistheum
17:33 et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti
nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab
adulescentia sua
17:34 dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui
gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio
gregis
17:35 et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et
illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et
suffocabam interficiebamque eos
17:36 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit
igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia
ausus est maledicere exercitum Dei viventis
17:37 et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de
manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit
autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit
17:38 et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam
aeream super caput eius et vestivit eum lorica
17:39 accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit
temptare si armatus posset incedere non enim habebat
consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere
quia nec usum habeo et deposuit ea
17:40 et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et
elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit
eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit
et processit adversum Philistheum
17:41 ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum
David et armiger eius ante eum
17:42 cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit
eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu
17:43 et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod
tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in
diis suis
17:44 dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas
volatilibus caeli et bestiis terrae
17:45 dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio
et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini
exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti
17:46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et
auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim
hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra
quia est Deus in Israhel
17:47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec
in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in
manus nostras
17:48 cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et
adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad
pugnam ex adverso Philisthei
17:49 et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et
funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est
lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram
17:50 praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in
lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non
haberet in manu David
17:51 cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius
et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput
eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus
eorum fugerunt
17:52 et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et
persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad
portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via
Sarim usque ad Geth et usque Accaron
17:53 et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant
Philistheos invaserunt castra eorum
17:54 adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in
Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suo
17:55 eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra
Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe
descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua
rex si novi
17:56 et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer
17:57 cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum
Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in
manu
17:58 et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens
dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum
18:1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan
conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam
suam
18:2 tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut
reverteretur in domum patris sui
18:3 inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum
quasi animam suam
18:4 nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et
dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et
arcum suum et usque ad balteum
18:5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum
Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros
belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in
conspectu famulorum Saul
18:6 porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae
sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque
ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in
sistris
18:7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit
Saul mille et David decem milia
18:8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius
iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt
mille quid ei superest nisi solum regnum
18:9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et
deinceps
18:10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et
prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua
sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam
18:11 et misit eam putans quod configere posset David cum
pariete et declinavit David a facie eius secundo
18:12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se
recessisset
18:13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super
mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi
18:14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et
Dominus erat cum eo
18:15 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit
cavere eum
18:16 omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim
egrediebatur et ingrediebatur ante eos
18:17 dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam
dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella
Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed
sit super illum manus Philisthinorum
18:18 ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea
aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis
18:19 factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul
David data est Hadrihel Molathitae uxor
18:20 dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum
est Saul et placuit ei
18:21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit
super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in
duabus rebus gener meus eris hodie
18:22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me
dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc
ergo esto gener regis
18:23 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba
haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis
ego autem sum vir pauper et tenuis
18:24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba
locutus est David
18:25 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse
rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut
fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David
in manibus Philisthinorum
18:26 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus
placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis
18:27 et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub
eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit
praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius
dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem
18:28 et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David
Michol autem filia Saul diligebat eum
18:29 et Saul magis coepit timere David factusque est Saul
inimicus David cunctis diebus
18:30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem
egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi
Saul et celebre factum est nomen eius nimis
19:1 locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes
servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul
diligebat David valde
19:2 et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus
occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam
et absconderis
19:3 ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro
ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et
quodcumque videro nuntiabo tibi
19:4 locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum
dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non
peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde
19:5 et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum
et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et
laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens
David qui est absque culpa
19:6 quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit
Dominus quia non occidetur
19:7 vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba
haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum
sicut fuerat heri et nudius tertius
19:8 motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit
adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a
facie eius
19:9 et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem
in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu
sua
19:10 nisusque est Saul configere lancea David in pariete et
declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere
perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte
illa
19:11 misit ergo Saul satellites suos in domum David ut
custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset
David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras
morieris
19:12 deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit
atque salvatus est
19:13 tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et
pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam
vestimentis
19:14 misit autem Saul apparitores qui raperent David et
responsum est quod aegrotaret
19:15 rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens
adferte eum ad me in lecto ut occidatur
19:16 cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super
lectum et pellis caprarum ad caput eius
19:17 dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et
dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul
quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te
19:18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in
Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et
abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth
19:19 nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in
Nahioth in Rama
19:20 misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum
vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem
super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et
prophetare coeperunt etiam ipsi
19:21 quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios
prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios
nuntios qui et ipsi prophetaverunt
19:22 abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad
cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in
quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth
sunt in Rama
19:23 et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum
spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum
veniret in Nahioth in Rama
19:24 et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et
prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die
illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter
prophetas
20:1 fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque
locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et
quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam
20:2 qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater
meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi
hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam
erit istud
20:3 et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater
tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc
Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit
anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque
dividimur
20:4 et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua
faciam tibi
20:5 dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino
et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte
ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae
20:6 si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me
David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia
victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius
20:7 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus
scito quia conpleta est malitia eius
20:8 fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me
famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua
iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me
20:9 et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut
si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te
non adnuntiem tibi
20:10 responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid
forte responderit tibi pater tuus dure
20:11 et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque
exissent ambo in agrum
20:12 ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero
sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni
fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi
fecero
20:13 haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem
perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem
tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut
fuit cum patre meo
20:14 et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero
mortuus fuero
20:15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in
sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David
unumquemque de terra
20:16 pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit
Dominus de manu inimicorum David
20:17 et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum
sicut animam enim suam ita diligebat eum
20:18 dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris
20:19 requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo
festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari
licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel
20:20 et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi
exercens me ad signum
20:21 mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi
sagittas
20:22 si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu
veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si
autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade
quia dimisit te Dominus
20:23 de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus
inter me et te usque in sempiternum
20:24 absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et
sedit rex ad comedendum panem
20:25 cumque sedisset rex super cathedram suam secundum
consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et
sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David
20:26 et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat
enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec
purificatus
20:27 cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus
apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur
non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum
20:28 et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in
Bethleem
20:29 et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in
civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si
inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos
ob hanc causam non venit ad mensam regis
20:30 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris
virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai
in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae
20:31 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super
terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc
mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est
20:32 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare
moritur quid fecit
20:33 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit
Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David
20:34 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non
comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim
super David eo quod confudisset eum pater suus
20:35 cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta
placitum David et puer parvulus cum eo
20:36 et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego
iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum
20:37 venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et
clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta
porro ultra te
20:38 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter
ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad
dominum suum
20:39 et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim
Ionathan et David rem noverant
20:40 dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade
defer in civitatem
20:41 cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad
austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et
osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius
20:42 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque
iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me
et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum
20:43 et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est
civitatem
21:1 venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et
obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu
solus et nullus est tecum
21:2 et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi
sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et
cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum
et illum locum
21:3 nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da
mihi aut quicquid inveneris
21:4 et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos
ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a
mulieribus
21:5 et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de
mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius
quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via
haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis
21:6 dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat
ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a
facie Domini ut ponerentur panes calidi
21:7 erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in
tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus
pastorum Saul
21:8 dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam
aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo
enim regis urguebat
21:9 et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem
percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod
si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo
et ait David non est huic alter similis da mihi eum
21:10 surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et
venit ad Achis regem Geth
21:11 dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex
terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul
mille et David decem milia
21:12 posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit
valde a facie Achis regis Geth
21:13 et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus
eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius
in barbam
21:14 et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare
adduxistis eum ad me
21:15 an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut
fureret me praesente hicine ingredietur domum meam
22:1 abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod
cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius
descenderunt ad eum illuc
22:2 et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia
constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est
eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri
22:3 et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et
dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum
donec sciam quid faciat mihi Deus
22:4 et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud
eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio
22:5 dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio
proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in
saltum Hareth
22:6 et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant
cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod
est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius
circumstarent eum
22:7 ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et
universos vos faciet tribunos et centuriones
22:8 quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi
renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio
Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet
mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me
insidiantem mihi usque hodie
22:9 respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus
inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud
Ahimelech filium Achitob
22:10 qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et
gladium Goliath Philisthei dedit illi
22:11 misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob
sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in
Nobe qui venerunt universi ad regem
22:12 et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum
domine
22:13 dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et
filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro
eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie
permanens
22:14 respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis
tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium
tuum et gloriosus in domo tua
22:15 num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne
suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa
domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc
negotio vel modicum vel grande
22:16 dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus
patris tui
22:17 et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini
et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est
scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem
servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini
22:18 et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes
conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in
die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo
22:19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii
viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem
in ore gladii
22:20 evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius
nomen erat Abiathar fugit ad David
22:21 et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini
22:22 et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi
esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus
omnium animarum patris tui
22:23 mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam
quaeret et animam tuam mecumque servaberis
23:1 et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant
Ceila et diripiunt areas
23:2 consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et
percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et
percuties Philistheos et salvabis Ceila
23:3 et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in
Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila
adversum agmina Philisthinorum
23:4 rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait
surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua
23:5 abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum
Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga
magna et salvavit David habitatores Ceilae
23:6 porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad
David in Ceila ephod secum habens descenderat
23:7 nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et
ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est
introgressus urbem in qua portae et serae
23:8 et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in
Ceila et obsideret David et viros eius
23:9 quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam
malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod
23:10 et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus
quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me
23:11 si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet
Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo
tuo et ait Dominus descendet
23:12 dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt
mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent
23:13 surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi
de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est
Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit
exire
23:14 morabatur autem David in deserto in locis firmissimis
mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul
cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius
23:15 et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret
animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva
23:16 et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in
silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei
23:17 ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et
tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul
pater meus scit hoc
23:18 percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque
David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam
23:19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne
David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle
Achilae quae est ad dexteram deserti
23:20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes
descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis
23:21 dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem
meam
23:22 abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et
considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi
recogitat enim de me quod callide insidier ei
23:23 considerate et videte omnia latibula eius in quibus
absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam
vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum
in cunctis milibus Iuda
23:24 at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem
et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram
Iesimuth
23:25 ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum
est David statimque descendit ad petram et versabatur in
deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in
deserto Maon
23:26 et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et
viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David
desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri
eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent
eos
23:27 et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam
infuderunt se Philisthim super terram
23:28 reversus est ergo Saul desistens persequi David et
perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt
locum illum petram Dividentem
24:1 ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis
Engaddi
24:2 cumque reversus esset Saul postquam persecutus est
Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est
Engaddi
24:3 adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni
Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam
super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt
24:4 et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti
eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret
ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae
latebant
24:5 et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est
Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut
placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram
clamydis Saul silenter
24:6 post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram
clamydis Saul
24:7 dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam
hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum
quoniam christus Domini est
24:8 et confregit David viros suos sermonibus et non permisit
eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca
pergebat coepto itinere
24:9 surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca
clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul
post se et inclinans se David pronus in terram adoravit
24:10 dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium
David quaerit malum adversum te
24:11 ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus
in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed
pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in
domino meo quia christus Domini est
24:12 quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae
in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae
nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam
non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te
tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam
24:13 iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex
te manus autem mea non sit in te
24:14 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur
impietas manus ergo mea non sit in te
24:15 quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum
sequeris et pulicem unum
24:16 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et
diiudicet causam meam et eruat me de manu tua
24:17 cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad
Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et
levavit Saul vocem suam et flevit
24:18 dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti
mihi bona ego autem reddidi tibi mala
24:19 et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo
tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me
24:20 quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via
bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod
hodie operatus es in me
24:21 et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et
habiturus in manu tua regnum Israhel
24:22 iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque
auferas nomen meum de domo patris mei
24:23 et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et
David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca
25:1 mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus
Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama
consurgensque David descendit in desertum Pharan
25:2 erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio
eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria
milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in
Carmelo
25:3 nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius
Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir
eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere
Chaleb
25:4 cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal
gregem suum
25:5 misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et
venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
25:6 et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax
et omnibus quaecumque habes sit pax
25:7 audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in
deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis
quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo
25:8 interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo
inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus
quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo
David
25:9 cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia
verba haec ex nomine David et siluerunt
25:10 respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et
quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt
dominos suos
25:11 tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum
quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint
25:12 regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi
venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat
25:13 tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio
suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et
David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri
porro ducenti remanserunt ad sarcinas
25:14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens
ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino
nostro et aversus est eos
25:15 homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec
quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum
eis in deserto
25:16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus
diebus quibus pavimus apud eos greges
25:17 quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam
conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam
et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui
25:18 festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos
utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae
et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et
inposuit super asinos
25:19 dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum
sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit
25:20 cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices
montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus
et illa occurrit
25:21 et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant
in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum
pertinebant et reddidit mihi malum pro bono
25:22 haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero
de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad
parietem
25:23 cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit
de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit
super terram
25:24 et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec
iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi
verba famulae tuae
25:25 ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum
iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est
stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos
domine mi quos misisti
25:26 nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui
prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi
et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino
meo malum
25:27 quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla
tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum
25:28 aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi
Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi
tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus
vitae tuae
25:29 si enim surrexerit aliquando homo persequens te et
quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in
fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima
inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae
25:30 cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae
locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel
25:31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis
domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus
fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis
ancillae tuae
25:32 et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel
qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum
25:33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad
sanguinem et ulciscerer me manu mea
25:34 alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum
facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset
Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem
25:35 suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei
dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam
et honoravi faciem tuam
25:36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in
domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim
ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande
usque in mane
25:37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei
uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et
factus est quasi lapis
25:38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal
et mortuus est
25:39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus
Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et
servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit
Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad
Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem
25:40 et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti
sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi
in uxorem
25:41 quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce
famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei
25:42 et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum
et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est
nuntios David et facta est illi uxor
25:43 sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque
uxor eius
25:44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti
filio Lais qui erat de Gallim
26:1 et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David
absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso
solitudinis
26:2 et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo
tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in
deserto Ziph
26:3 et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex
adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto
videns autem quod venisset Saul post se in desertum
26:4 misit exploratores et didicit quod venisset certissime
26:5 et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque
vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner
princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et
reliquum vulgus per circuitum eius
26:6 ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae
fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra
dixitque Abisai ego descendam tecum
26:7 venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et
invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam
fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes
in circuitu eius
26:8 dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum
in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et
secundo opus non erit
26:9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim
extendit manum suam in christum Domini et innocens erit
26:10 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit
eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium
descendens perierit
26:11 propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in
christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius
et scyphum aquae et abeamus
26:12 tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput
Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et
intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor
Domini inruerat super eos
26:13 cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice
montis de longe et esset grande intervallum inter eos
26:14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens
nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui
clamas et inquietas regem
26:15 et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius
similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum
regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem
dominum tuum
26:16 non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii
mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum
Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae
qui erat ad caput eius
26:17 cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est
haec fili mi David et David vox mea domine mi rex
26:18 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum
quid feci aut quod est in manu mea malum
26:19 nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si
Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem
filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt
me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade
servi diis alienis
26:20 et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino
quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut
persequitur perdix in montibus
26:21 et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim
ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in
oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim
multa nimis
26:22 et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de
pueris et tollat eam
26:23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam
et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui
levare manum meam in christum Domini
26:24 et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis
sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de
omni angustia
26:25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et
quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in
viam suam et Saul reversus est in locum suum
27:1 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in
manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra
Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in
cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius
27:2 et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad
Achis filium Mahoc regem Geth
27:3 et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir
et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et
Abigail uxor Nabal Carmeli
27:4 et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non
addidit ultra ut quaereret eum
27:5 dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis
detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi
cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum
27:6 dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam
causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc
27:7 fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione
Philisthinorum quattuor mensuum
27:8 et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri
et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in
terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti
27:9 et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem
virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos
et vestes revertebatur et veniebat ad Achis
27:10 dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie
respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem
Hiramel et contra meridiem Ceni
27:11 virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in
Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et
hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in
regione Philisthinorum
27:12 credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est
contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus
28:1 factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim
agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque
Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in
castris tu et viri tui
28:2 dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus
tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te
cunctis diebus
28:3 Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et
sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et
ariolos de terra
28:4 congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati
sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et
venit in Gelboe
28:5 et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor
eius nimis
28:6 consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia
neque per sacerdotes neque per prophetas
28:7 dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem
pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt
servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor
28:8 mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis
abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et
ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi
28:9 et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et
quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo
insidiaris animae meae ut occidar
28:10 et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non
veniet tibi quicquam mali propter hanc rem
28:11 dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem
suscita mihi
28:12 cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna
et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul
28:13 dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad
Saul deos vidi ascendentes de terra
28:14 dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex
ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod
Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et
adoravit
28:15 dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut
suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim
pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit
neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut
ostenderes mihi quid faciam
28:16 et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a
te et transierit ad aemulum tuum
28:17 faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et
scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David
28:18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris
eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie
28:19 et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim
cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel
tradet Dominus in manu Philisthim
28:20 statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim
verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem
tota die illa
28:21 ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim
erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae
et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos
locutus es ad me
28:22 nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram
te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter
facere
28:23 qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi
sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et
sedit super lectum
28:24 mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et
festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et
coxit azyma
28:25 et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum
comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam
29:1 congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed
et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel
29:2 et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et
milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum
Achis
29:3 dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei
isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David
qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus
vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad
me usque ad diem hanc
29:4 irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et
dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo
constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat
nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter
placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris
29:5 nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes
percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis
29:6 vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia
rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et
introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te
quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed
satrapis non places
29:7 revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos
satraparum Philisthim
29:8 dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in
me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc
ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis
29:9 respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus
es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim
dixerunt non ascendet nobiscum in proelium
29:10 igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt
tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere
pergite
29:11 surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut
proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim
Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel
30:1 cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia
Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et
percusserant Siceleg et succenderant eam igni
30:2 et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad
magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et
pergebant in itinere suo
30:3 cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et
invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et
filias ductas esse captivas
30:4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et
planxerunt donec deficerent in eis lacrimae
30:5 siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant
Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
30:6 et contristatus est David valde volebat enim eum populus
lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis
suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo
30:7 et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad
me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David
30:8 et consuluit David Dominum dicens persequar an non
latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere
absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam
30:9 abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et
venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt
30:10 persecutus est autem David ipse et quadringenti viri
substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant
torrentem Besor
30:11 et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad
David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam
30:12 sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae
passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et
refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam
tribus diebus et tribus noctibus
30:13 dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui
ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae
dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius
tertius
30:14 siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et
contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni
30:15 dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait
iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu
domini mei et ducam te ad cuneum istum
30:16 qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem
universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum
celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de
terra Philisthim et de terra Iuda
30:17 et percussit eos David a vespere usque ad vesperam
alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti
viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant
30:18 eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas
uxores suas eruit
30:19 nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis
quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia
reduxit David
30:20 et tulit universos greges et armenta et minavit ante
faciem suam dixeruntque haec est praeda David
30:21 venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant
nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente
Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo
accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice
30:22 respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui
ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus
eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique
uxor sua et filii quos cum acceperint recedant
30:23 dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae
tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos
qui eruperant adversum nos in manu nostra
30:24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars
erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et
similiter divident
30:25 et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et
praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc
30:26 venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda
senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de
praeda hostium Domini
30:27 his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et
qui in Iether
30:28 et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama
30:29 et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in
urbibus Ceni
30:30 et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac
30:31 et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in
quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius
31:1 Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt
viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in
monte Gelboe
31:2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et
percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul
31:3 totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti
sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a
sagittariis
31:4 dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et
percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant
me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio
timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super
eum
31:5 quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset
Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo
31:6 mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius
et universi viri eius in die illa pariter
31:7 videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans
Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset
Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt
veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi
31:8 facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent
interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in
monte Gelboe
31:9 et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et
miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut
adnuntiaretur in templo idolorum et in populis
31:10 et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero
eius suspenderunt in muro Bethsan
31:11 quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque
fecerant Philisthim Saul
31:12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota
nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de
muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi
31:13 et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et
ieiunaverunt septem diebus