home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
1TH.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
9KB
|
189 lines
1:1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium
in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax
1:2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam
facientes in orationibus nostris sine intermissione
1:3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et
sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et
Patrem nostrum
1:4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
1:5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum
sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa
sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos
1:6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes
verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
1:7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et
in Achaia
1:8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in
Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est
ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam
loqui
1:9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad
vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo
vivo et vero
1:10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex
mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura
2:1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non
inanis fuit
2:2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in
Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos
evangelium Dei in multa sollicitudine
2:3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia
neque in dolo
2:4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium
ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat
corda nostra
2:5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut
scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
2:6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab
aliis
2:7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus
lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
2:8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non
solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi
nobis facti estis
2:9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem
nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus
in vobis evangelium Dei
2:10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine
querella vobis qui credidistis fuimus
2:11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater
filios suos
2:12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut
ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
2:13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam
cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut
verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in
vobis qui credidistis
2:14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei
quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et
vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
2:15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos
persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus
adversantur
2:16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant
peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in
finem
2:17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu
non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum
multo desiderio
2:18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel
et iterum et inpedivit nos Satanas
2:19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae
nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
2:20 vos enim estis gloria nostra et gaudium
3:1 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere
Athenis solis
3:2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in
evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide
vestra
3:3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis
quod in hoc positi sumus
3:4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos
tribulationes sicut et factum est et scitis
3:5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam
fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis
fiat labor noster
3:6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante
nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri
habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque
vos
3:7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et
tribulatione nostra per vestram fidem
3:8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
3:9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro
vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
3:10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram
et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
3:11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat
viam nostram ad vos
3:12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem
in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
3:13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate
ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum
omnibus sanctis eius amen
4:1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino
Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat
ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
4:2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
4:3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
4:4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque
vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
4:5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
4:6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio
fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et
praediximus vobis et testificati sumus
4:7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in
sanctificatione
4:8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam
dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
4:9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere
vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
4:10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia
rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
4:11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium
agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
4:12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius
aliquid desideretis
4:13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non
contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
4:14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita
et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
4:15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus
qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui
dormierunt
4:16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in
tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt
resurgent primi
4:17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum
illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino
erimus
4:18 itaque consolamini invicem in verbis istis
5:1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut
scribamus vobis
5:2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in
nocte ita veniet
5:3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis
superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non
effugient
5:4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille
tamquam fur conprehendat
5:5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus
noctis neque tenebrarum
5:6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii
simus
5:7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte
ebrii sunt
5:8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei
et caritatis et galeam spem salutis
5:9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem
salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
5:10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus
simul cum illo vivamus
5:11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum
sicut