home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
2SA.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
96KB
|
1,831 lines
1:1 factum est autem postquam mortuus est Saul ut David
reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos
1:2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul
veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David
cecidit super faciem suam et adoravit
1:3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris
Israhel fugi
1:4 et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica
mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e
populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius
interierunt
1:5 dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia
mortuus est Saul et Ionathan filius eius
1:6 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et
Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites
adpropinquabant ei
1:7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum
respondissem adsum
1:8 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum
1:9 et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam
tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est
1:10 stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere
non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite
eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum
huc
1:11 adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque
viri qui erant cum eo
1:12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad
vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super
populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio
1:13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui
respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum
1:14 et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam
ut occideres christum Domini
1:15 vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum
qui percussit illum et mortuus est
1:16 et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim
tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum
Domini
1:17 planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et
super Ionathan filium eius
1:18 et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum
est in libro Iustorum
1:19 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo
ceciderunt fortes
1:20 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis
Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent
filiae incircumcisorum
1:21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque
sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium
clypeus Saul quasi non esset unctus oleo
1:22 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan
numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus
inanis
1:23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte
quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores
1:24 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino
in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro
1:25 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis
tuis occisus est
1:26 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis
super amorem mulierum
1:27 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica
2:1 igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam
in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende
dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron
2:2 ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites
et Abigail uxor Nabal Carmeli
2:3 sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo
sua et manserunt in oppidis Hebron
2:4 veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret
super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad
sepelissent Saul
2:5 misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad
eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum
domino vestro Saul et sepelistis eum
2:6 et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et
veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum
istud
2:7 confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis
licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus
Iuda regem sibi
2:8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit
Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra
2:9 regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super
Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel
universum
2:10 quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare
coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem
domus Iuda sequebatur David
2:11 et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans
in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum
2:12 egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul
de Castris in Gabaon
2:13 porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et
occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum
convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et
illi ex altera
2:14 dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis
et respondit Ioab surgant
2:15 surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin
ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David
2:16 adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit
gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est
nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon
2:17 et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est
Abner et viri Israhel a pueris David
2:18 erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel
porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis
quae morantur in silvis
2:19 persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad
dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner
2:20 respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es
Asahel qui respondit ego sum
2:21 dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et
adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius
noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum
2:22 rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi
ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem
meam ad Ioab fratrem tuum
2:23 qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo
eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est
in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo
ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant
2:24 persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol
occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex
adverso vallis et itineris deserti in Gabaon
2:25 congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in
unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius
2:26 et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad
internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa
sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi
fratres suos
2:27 et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane
recessisset populus persequens fratrem suum
2:28 insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec
persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen
2:29 Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte
illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt
ad Castra
2:30 porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum
et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto
Asahele
2:31 servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui
erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt
2:32 tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris
sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui
erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron
3:1 facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter
domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus
autem Saul decrescens cotidie
3:2 nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus
eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
3:3 et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro
tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
3:4 quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia
filius Abital
3:5 sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt
David in Hebron
3:6 cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David
Abner filius Ner regebat domum Saul
3:7 fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia
dixitque Hisboseth ad Abner
3:8 quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis
propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum
adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul
patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te
in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere
hodie
3:9 haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit
Dominus David sic faciam cum eo
3:10 ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus
David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee
3:11 et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
3:12 misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est
terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea
tecum et reducam ad te universum Israhel
3:13 qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto
a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol
filiam Saul et sic venies et videbis me
3:14 misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens
redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis
Philisthim
3:15 misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio
Lais
3:16 sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad
eum Abner vade revertere qui reversus est
3:17 sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens
tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret
super vos
3:18 nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David
dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de
manu Philisthim et omnium inimicorum eius
3:19 locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut
loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et
universo Beniamin
3:20 venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit
David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium
3:21 et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum
meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes
omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David
Abner et ille isset in pace
3:22 statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum
praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron
quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace
3:23 et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant
nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner
ad regem et dimisit eum et abiit in pace
3:24 et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce
venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
3:25 ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet
te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae
agis
3:26 egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et
reduxit eum a cisterna Sira ignorante David
3:27 cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad
medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi
in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris
eius
3:28 quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum
et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine
Abner filii Ner
3:29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius
nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus
tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
3:30 igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo
quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
3:31 dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum
eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite
ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
3:32 cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam
et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus
3:33 plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi
mortuus est Abner
3:34 manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt
conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis
iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super
eum
3:35 cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David
clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et
haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud
quicquam
3:36 omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae
fecit rex in conspectu totius populi
3:37 et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa
quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius
Ner
3:38 dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam
princeps et maximus cecidit hodie in Israhel
3:39 ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti
filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum
iuxta malitiam suam
4:1 audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et
dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
4:2 duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni
Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis
Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
4:3 et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae
usque in tempus illud
4:4 erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus
quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan
ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque
festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque
vocabulum Mifiboseth
4:5 venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana
ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super
stratum suum meridie
4:6 ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et
percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et
fugerunt
4:7 cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super
lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum
sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte
4:8 et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque
ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui
quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones
hodie de Saul et de semine eius
4:9 respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis
Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam
meam de omni angustia
4:10 quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est
Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in
Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio
4:11 quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum
innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem
eius de manu vestra et auferam vos de terra
4:12 praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos
praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super
piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et
sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron
5:1 et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron
dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus
5:2 sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos
tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te
tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel
5:3 venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et
percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino
unxeruntque David in regem super Israhel
5:4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et
quadraginta annis regnavit
5:5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus
in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem
Israhel et Iudam
5:6 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad
Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non
ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non
ingredietur David huc
5:7 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David
5:8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset
Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos
odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et
claudus non intrabunt templum
5:9 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David
et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
5:10 et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus
Deus exercituum erat cum eo
5:11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna
cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes
et aedificaverunt domum David
5:12 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem
super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum
suum Israhel
5:13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem
postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et
filiae
5:14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua
et Sobab et Nathan et Salomon
5:15 et Ibaar et Helisua et Nepheg
5:16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
5:17 audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super
Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum
audisset David descendit in praesidium
5:18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim
5:19 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim
et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende
quia tradens dabo Philisthim in manu tua
5:20 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et
dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur
aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
5:21 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri
eius
5:22 et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi
sunt in valle Raphaim
5:23 consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas
sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum
5:24 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc
inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam
ut percutiat castra Philisthim
5:25 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et
percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer
6:1 congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel
triginta milia
6:2 surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de
viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est
nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam
6:3 et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum
tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et
Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum
6:4 cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa
custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam
6:5 David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in
omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et
sistris et cymbalis
6:6 postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza
ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves
6:7 iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit
eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei
6:8 contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus
Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in
diem hanc
6:9 et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo
ingredietur ad me arca Domini
6:10 et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David
sed devertit eam in domo Obededom Getthei
6:11 et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus
mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius
6:12 nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et
omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam
Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio
6:13 cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex
passus immolabat bovem et arietem
6:14 et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David
erat accinctus ephod lineo
6:15 et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti
Domini in iubilo et in clangore bucinae
6:16 cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia
Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem
atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo
6:17 et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo
in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David
holocausta coram Domino et pacifica
6:18 cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica
benedixit populo in nomine Domini exercituum
6:19 et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam
mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae
carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus
unusquisque in domum suam
6:20 reversusque est et David ut benediceret domui suae et
egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus
fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum
suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris
6:21 dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius
quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut
essem dux super populum Domini Israhel
6:22 et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis
in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior
apparebo
6:23 igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad
diem mortis suae
7:1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus
dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis
7:2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo
cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium
7:3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac
quia Dominus tecum est
7:4 factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad
Nathan dicens
7:5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus
numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum
7:6 neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel
de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in
tabernaculo et in tentorio
7:7 per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel
numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui
praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non
aedificastis mihi domum cedrinam
7:8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus
exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux
super populum meum Israhel
7:9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci
universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande
iuxta nomen magnorum qui sunt in terra
7:10 et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et
habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii
iniquitatis ut adfligant eum sicut prius
7:11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et
requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi
Dominus quod domum faciat tibi Dominus
7:12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus
tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo
et firmabo regnum eius
7:13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum
regni eius usque in sempiternum
7:14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si
inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in
plagis filiorum hominum
7:15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a
Saul quem amovi a facie tua
7:16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum
ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter
7:17 secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam
sic locutus est Nathan ad David
7:18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et
dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti
me hucusque
7:19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus
nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est
enim lex Adam Domine Deus
7:20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu
enim scis servum tuum Domine Deus
7:21 propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia
magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo
7:22 idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis
tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus
nostris
7:23 quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra
propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et
poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super
terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem
et deum eius
7:24 et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum
sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum
7:25 nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum
tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut
locutus es
7:26 et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque
dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi
tui David erit stabilita coram Domino
7:27 quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem
servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus
tuus cor suum ut oraret te oratione hac
7:28 nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera
locutus es enim ad servum tuum bona haec
7:29 incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in
sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et
benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum
8:1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et
humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
8:2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans
terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et
unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub
tributo
8:3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando
profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
8:4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus
et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum
dereliquit autem ex eis centum currus
8:5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer
regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
8:6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est
Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in
omnibus ad quaecumque profectus est
8:7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et
detulit ea in Hierusalem
8:8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David
aes multum nimis
8:9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne
robur Adadezer
8:10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret
eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer
et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu
eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
8:11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et
auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
8:12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech
et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
8:13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria
in valle Salinarum caesis duodecim milibus
8:14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta
est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in
omnibus ad quaecumque profectus est
8:15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David
iudicium et iustitiam omni populo suo
8:16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro
Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
8:17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar
sacerdotes et Saraias scriba
8:18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii
autem David sacerdotes erant
9:1 et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo
Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
9:2 erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset
rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum
servus tuus
9:3 et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum
eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius
Ionathan debilis pedibus
9:4 ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir
filii Amihel in Lodabar
9:5 misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii
Amihel de Lodabar
9:6 cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad
David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David
Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus
9:7 et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te
misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi
omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea
semper
9:8 qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam
respexisti super canem mortuum similem mei
9:9 vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia
quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio
domini tui
9:10 operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et
inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem
filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant
autem Sibae quindecim filii et viginti servi
9:11 dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo
tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam
tuam quasi unus de filiis regis
9:12 habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis
vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth
9:13 porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa
regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede
10:1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon
et regnaret Anon filius eius pro eo
10:2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas
sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David
consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem
venissent servi David in terram filiorum Ammon
10:3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum
putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te
consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret
civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te
10:4 tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem
barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et
dimisit eos
10:5 quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum
erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David
manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini
10:6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David
miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba
viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob
duodecim milia virorum
10:7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum
bellatorum
10:8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante
ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et
Maacha seorsum erant in campo
10:9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se
proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis
Israhel et instruxit aciem contra Syrum
10:10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo
qui direxit aciem adversum filios Ammon
10:11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in
adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te
auxiliabor tibi
10:12 esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate
Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo
10:13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen
contra Syros qui statim fugerunt a facie eius
10:14 filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et
ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est
Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem
10:15 videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel
congregati sunt pariter
10:16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium
et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae
Adadezer erat princeps eorum
10:17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem
et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem
Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
10:18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris
septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach
principem militiae percussit qui statim mortuus est
10:19 videntes autem universi reges qui erant in praesidio
Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et
servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon
11:1 factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges
ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et
universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt
Rabba David autem remansit in Hierusalem
11:2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo
post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque
mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem
mulier pulchra valde
11:3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque
ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae
Hetthei
11:4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa
esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab
inmunditia sua
11:5 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque
nuntiavit David et ait concepi
11:6 misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum
misitque Ioab Uriam ad David
11:7 et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte
ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum
11:8 et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes
tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus
regius
11:9 dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis
servis domini sui et non descendit ad domum suam
11:10 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad
domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti
quare non descendisti ad domum tuam
11:11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in
papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super
faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et
bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem
animae tuae quod non faciam rem hanc
11:12 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras
dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera
11:13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et
inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum
servis domini sui et in domum suam non descendit
11:14 factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab
misitque per manum Uriae
11:15 scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi
fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus
intereat
11:16 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo
sciebat viros esse fortissimos
11:17 egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et
ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias
Hettheus
11:18 misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii
11:19 praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos
sermones belli ad regem
11:20 si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad
murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex
muro tela mittantur
11:21 quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier
misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in
Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus
Urias Hettheus occubuit
11:22 abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae
ei praeceperat Ioab
11:23 et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri
et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu
persecuti eos sumus usque ad portam civitatis
11:24 et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro
desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus
Urias Hettheus mortuus est
11:25 et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat
ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc
illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem
ut destruas eam et exhortare eos
11:26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus
et planxit eum
11:27 transactoque luctu misit David et introduxit eam domum
suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit
verbum hoc quod fecerat David coram Domino
12:1 misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum
dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter
pauper
12:2 dives habebat oves et boves plurimos valde
12:3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam
parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum
filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius
bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia
12:4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens
ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium
peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et
praeparavit cibos homini qui venerat ad se
12:5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum
nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est
vir qui fecit hoc
12:6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et
non pepercerit
12:7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit
Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego
erui te de manu Saul
12:8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu
tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista
adiciam tibi multo maiora
12:9 quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in
conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem
illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum
Ammon
12:10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in
sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae
Hetthei ut esset uxor tua
12:11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te
malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo
proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius
12:12 tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in
conspectu omnis Israhel et in conspectu solis
12:13 et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad
David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris
12:14 verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini
propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur
12:15 et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus
parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est
12:16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit
David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram
12:17 venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut
surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum
12:18 accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque
servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt
enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non
audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est
puer se adfliget
12:19 cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit
quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num
mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est
12:20 surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est
cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit
et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et
comedit
12:21 dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti
propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo
autem puero surrexisti et comedisti panem
12:22 qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et
flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et
vivet infans
12:23 nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero
revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non
revertetur ad me
12:24 et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque
ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius
Salomon et Dominus dilexit eum
12:25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius
Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus
12:26 igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et
expugnabat urbem regiam
12:27 misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum
Rabbath et capienda est urbs Aquarum
12:28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside
civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini
meo adscribatur victoria
12:29 congregavit itaque David omnem populum et profectus est
adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam
12:30 et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri
talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super
caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde
12:31 populum quoque eius adducens serravit et circumegit super
eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo
laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et
reversus est David et omnis exercitus Hierusalem
13:1 factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem
speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David
13:2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem
eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam
inhoneste ageret cum ea
13:3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa
fratris David vir prudens valde
13:4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per
singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar
sororem Absalom fratris mei amo
13:5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem
simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat
oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut
comedam de manu eius
13:6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque
venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat
obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas
sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius
13:7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon
fratris tui et fac ei pulmentum
13:8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem
iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in
oculis eius coxit sorbitiunculas
13:9 tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et
noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque
eiecissent omnes
13:10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de
manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et
intulit ad Amnon fratrem suum in conclave
13:11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni
cuba mecum soror mea
13:12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque
enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
13:13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris
quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad
regem et non negabit me tibi
13:14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens
viribus oppressit eam et cubavit cum illa
13:15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius
esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei
Amnon surge vade
13:16 quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis
adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit
audire eam
13:17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me
foras et claude ostium post eam
13:18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae
regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister
illius foras clausitque fores post eam
13:19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica
inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et
clamans
13:20 dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus
concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque
adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens
in domo Absalom fratris sui
13:21 cum autem audisset rex David verba haec contristatus est
valde
13:22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum
oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam
13:23 factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves
Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom
omnes filios regis
13:24 venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi
tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum
13:25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut
veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et
noluisset ire benedixit ei
13:26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum
saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut
vadat tecum
13:27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et
universos filios regis
13:28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum
temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et
interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis
roboramini et estote viri fortes
13:29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut
praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis
ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt
13:30 cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David
dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex
eis saltem unus
13:31 surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit
super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt
vestimenta sua
13:32 respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit
ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi
sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat
positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius
13:33 nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum
istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus
mortuus est
13:34 fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos
et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex
latere montis
13:35 dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta
verbum servi tui sic factum est
13:36 cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et
intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et
omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis
13:37 porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem
Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus
13:38 Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi
tribus annis
13:39 cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus
esset super Amnon interitu
14:1 intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum
esset ad Absalom
14:2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad
eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris
oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum
14:3 et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones
huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius
14:4 itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem
cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex
14:5 et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu
mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus
14:6 et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum
se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit
alter alterum et interfecit eum
14:7 et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam
dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro
anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et
quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non
supersit viro meo nomen et reliquiae super terram
14:8 et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro
te
14:9 dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex
iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit
innocens
14:10 et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra
non addet ut tangat te
14:11 quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non
multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam
interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet
de capillis filii tui super terram
14:12 dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum
regem verbum et ait loquere
14:13 dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra
populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non
reducat eiectum suum
14:14 omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non
revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans
ne penitus pereat qui abiectus est
14:15 nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum
hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si
quo modo faciat rex verbum ancillae suae
14:16 et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium
qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
14:17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis
quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus
rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et
Dominus Deus tuus est tecum
14:18 et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me
verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex
14:19 et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis
respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex
nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus
est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi
et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec
14:20 ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab
praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet
sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram
14:21 et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade
igitur et revoca puerum Absalom
14:22 cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et
benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia
inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim
sermonem servi tui
14:23 surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom
in Hierusalem
14:24 dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam
non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem
regis non vidit
14:25 porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel
et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in
eo ulla macula
14:26 et quando tondebatur capillum semel autem in anno
tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos
capitis sui ducentis siclis pondere publico
14:27 nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine
Thamar eleganti forma
14:28 mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis
non vidit
14:29 misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit
venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire
14:30 dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum
habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni
succenderunt ergo servi Absalom segetem igni
14:31 surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et
dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni
14:32 et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut
venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni
de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam
faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me
14:33 ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom
intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo
osculatusque est rex Absalom
15:1 igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et
quinquaginta viros qui praecederent eum
15:2 et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et
omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium
vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui
respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus
15:3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni
et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege
dicebatque Absalom
15:4 quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant
omnes qui habent negotium et iuste iudicem
15:5 sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum
extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum
15:6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut
audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
15:7 post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et
reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron
15:8 vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae
dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
15:9 dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron
15:10 misit autem Absalom exploratores in universas tribus
Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite
regnavit Absalom in Hebron
15:11 porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati
euntes simplici corde et causam penitus ignorantes
15:12 accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium
David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est
coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom
15:13 venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus
Israhel sequitur Absalom
15:14 et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem
surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom
festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super
nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii
15:15 dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque
praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui
15:16 egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis
et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam
domum
15:17 egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit
procul a domo
15:18 et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones
Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti
eum fuerant de Geth praecedebant regem
15:19 dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum
revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de
loco tuo
15:20 heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem
vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos
ostendisti gratiam et fidem
15:21 et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit
dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex
sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus
15:22 et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai
Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
15:23 omnesque flebant voce magna et universus populus
transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et
cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum
15:24 venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes
arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit
Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat
de civitate
15:25 et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si
invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi
eam et tabernaculum suum
15:26 si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum
est coram se
15:27 et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in
civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius
Abiathar duo filii vestri sint vobiscum
15:28 ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat
sermo a vobis indicans mihi
15:29 reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei
Hierusalem et manserunt ibi
15:30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens
operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus
qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans
15:31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in
coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso
consilium Ahitofel Domine
15:32 cumque ascenderet David summitatem montis in quo
adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa
veste et terra pleno capite
15:33 et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
15:34 si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus
tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus
dissipabis consilium Ahitofel
15:35 habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne
verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et
Abiathar sacerdotibus
15:36 sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et
Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod
audieritis
15:37 veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom
quoque ingressus est Hierusalem
16:1 cumque David transisset paululum montis verticem apparuit
Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui
onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae
passae et centum massis palatarum et utribus vini
16:2 et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba
asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad
vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in
deserto
16:3 et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi
remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus
Israhel regnum patris mei
16:4 et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth
dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex
16:5 venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde
vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera
procedebat egrediens et maledicebat
16:6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos
regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro
et sinistro latere regis incedebant
16:7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere
egredere vir sanguinum et vir Belial
16:8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul
quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu
Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir
sanguinum es
16:9 dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit
canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput
eius
16:10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum
maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et
quis est qui audeat dicere quare sic fecerit
16:11 et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius
meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto
magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta
praeceptum Domini
16:12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat
mihi bonum pro maledictione hac hodierna
16:13 ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei
autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur
maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens
16:14 venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et
refocilati sunt ibi
16:15 Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt
Hierusalem sed et Ahitofel cum eo
16:16 cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom
locutus est ad eum salve rex salve rex
16:17 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum
quare non isti cum amico tuo
16:18 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero
quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel
et cum eo manebo
16:19 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio
regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
16:20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere
debeamus
16:21 et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris
tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis
Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum
tecum
16:22 tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario
ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo
Israhel
16:23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi
si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum
esset cum David et cum esset cum Absalom
17:1 dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia
virorum et consurgens persequar David hac nocte
17:2 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis
manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo
est percutiam regem desolatum
17:3 et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet
unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace
17:4 placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu
Israhel
17:5 ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus
quid etiam ipse dicat
17:6 cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum
huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non
quod das consilium
17:7 et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit
Ahitofel hac vice
17:8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui
cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa
raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator
est nec morabitur cum populo
17:9 forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit
loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet
quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui
sequebatur Absalom
17:10 et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore
solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem
tuum et robustos omnes qui cum eo sunt
17:11 sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad
te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris
innumerabilis et tu eris in medio eorum
17:12 et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et
operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non
relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem
17:13 quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis
Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non
repperiatur nec calculus quidem ex ea
17:14 dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium
Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum
est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom
malum
17:15 et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc
modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego
tale et tale dedi consilium
17:16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne
moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione
transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum
eo est
17:17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel
abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut
referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut
introire civitatem
17:18 vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero
concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui
habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum
17:19 tulit autem mulier et expandit velamen super os putei
quasi siccans ptisanas et sic res latuit
17:20 cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum
dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier
transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non
repperissent reversi sunt Hierusalem
17:21 cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes
nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito
fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel
17:22 surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et
transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem
residuus fuit qui non transisset fluvium
17:23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium
suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et
in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et
sepultus est in sepulchro patris sui
17:24 David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem
ipse et omnis vir Israhel cum eo
17:25 Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum
Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli
qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae
fuit mater Ioab
17:26 et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad
17:27 cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de
Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et
Berzellai Galaadites de Rogelim
17:28 obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia
frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem
frixum cicer
17:29 et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque
David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim
sunt populum fame et siti fatigari in deserto
18:1 igitur considerato David populo suo constituit super eum
tribunos et centuriones
18:2 et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in
manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu
Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego
vobiscum
18:3 et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non
magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit
e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus
conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio
18:4 ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit
ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas
centeni et milleni
18:5 et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens servate
mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat praecipientem
regem cunctis principibus pro Absalom
18:6 itaque egressus est populus in campum contra Israhel et
factum est proelium in saltu Ephraim
18:7 et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David
factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium
18:8 fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae
et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam
hii quos voraverat gladius in die illa
18:9 accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens
mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et
magnam adhesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum
et terram mulus cui sederat pertransivit
18:10 vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens vidi
Absalom pendere de quercu
18:11 et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non
confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti
siclos et unum balteum
18:12 qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille
argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis
audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai
dicens custodite mihi puerum Absalom
18:13 sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam
hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso
18:14 et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te
tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde
Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu
18:15 cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes
interfecerunt eum
18:16 cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne
persequeretur fugientem Israhel volens parcere multitudini
18:17 et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam
grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum
nimis omnis autem Israhel fugit in tabernacula sua
18:18 porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui
est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit
monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et
appellatur manus Absalom usque ad hanc diem
18:19 Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi
quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius
18:20 ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed
nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est
mortuus
18:21 et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae vidisti
adoravit Chusi Ioab et cucurrit
18:22 rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid
inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis
currere fili mi non eris boni nuntii baiulus
18:23 qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre
currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi
18:24 David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui
erat in fastigio portae super murum elevans oculos vidit
hominem currentem solum
18:25 et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est
bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et
accedente propius
18:26 vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans
in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et
iste bonus est nuntius
18:27 speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi
cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium
portans bonum venit
18:28 clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans
regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus
tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra
dominum meum regem
18:29 et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi
tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum
tuum nescio aliud
18:30 ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset
et staret
18:31 apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine
mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui
surrexerunt contra te
18:32 dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui
respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei
regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum
18:33 contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et
flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom
quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi
19:1 nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium
suum
19:2 et versa est victoria in die illa in luctum omni populo
audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
19:3 et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo
declinare solet populus versus et fugiens de proelio
19:4 porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi
Absalom Absalom fili mi fili mi
19:5 ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie
vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam
et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum
tuarum et animam concubinarum tuarum
19:6 diligis odientes te et odio habes diligentes te et
ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis
tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes
occubuissemus tunc placeret tibi
19:7 nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis
tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus
quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi
quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua
usque in praesens
19:8 surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo
nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa
multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua
19:9 omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel
dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse
salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra
propter Absalom
19:10 Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello
usquequo siletis et non reducitis regem
19:11 rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes
dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis
novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis
Israhel pervenerat ad regem in domo eius
19:12 fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi
reducitis regem
19:13 et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat
mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram
me omni tempore pro Ioab
19:14 et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius
miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
19:15 et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda
venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum
Iordanem
19:16 festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim
et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
19:17 cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et
quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et
inrumpentes Iordanem ante regem
19:18 transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent
iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram
rege cum iam transisset Iordanem
19:19 dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque
memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi
rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo
19:20 agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie
primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini
mei regis
19:21 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro
his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
19:22 et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur
efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir
in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel
19:23 et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
19:24 Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis
inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a
die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in
pace
19:25 cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non
venisti mecum Mifiboseth
19:26 qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me
dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens
abirem cum rege claudus enim sum servus tuus
19:27 insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum
regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod
placitum est tibi
19:28 neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino
meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae
tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra
vociferari ad regem
19:29 ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus
sum tu et Siba dividite possessiones
19:30 responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat
postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
19:31 Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim
transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi
eum
19:32 erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est
octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in
Castris fuit quippe vir dives nimis
19:33 dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas
secure mecum in Hierusalem
19:34 et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae
meae ut ascendam cum rege Hierusalem
19:35 octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad
discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum
cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque
cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi
19:36 paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec
indigeo hac vicissitudine
19:37 sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate
mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus
tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi
bonum videtur
19:38 dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei
quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
19:39 cumque transisset universus populus et rex Iordanem
osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus
est in locum suum
19:40 transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis
autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars
adfuerat de populo Israhel
19:41 itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt
ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et
transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David
cum eo
19:42 et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior
mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus
aliquid ex rege aut munera nobis data sunt
19:43 et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem
partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David
quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est
priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri
Iuda viris Israhel
20:1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius
Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars
in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua
Israhel
20:2 et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba
filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane
usque Hierusalem
20:3 cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem
mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et
tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est
ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in
viduitate viventes
20:4 dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in
diem tertium et tu adesto praesens
20:5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra
placitum quod ei constituerat
20:6 ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos
Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui
et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et
effugiat nos
20:7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et
Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum
Seba filium Bochri
20:8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon
Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica
stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio
dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu
egredi poterat et percutere
20:9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu
dextra mentum Amasae quasi osculans eum
20:10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui
percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec
secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius
persecuti sunt Seba filium Bochri
20:11 interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de
sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David
pro Ioab
20:12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit
hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum
et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne
subsisterent transeuntes propter eum
20:13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab
ad persequendum Seba filium Bochri
20:14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam
et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum
20:15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in
Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa
est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur
destruere muros
20:16 et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite
dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum
20:17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille
respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae
tuae qui respondit audio
20:18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio
qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
20:19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu
quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare
praecipitas hereditatem Domini
20:20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito
neque demolior
20:21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius
Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum
solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput
eius mittetur ad te per murum
20:22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis
sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad
Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in
tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem
20:23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem
filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
20:24 Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a
commentariis
20:25 Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes
20:26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David
21:1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter
et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter
Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
21:2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae
non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii
quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo
quasi pro filiis Israhel et Iuda
21:3 dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod
erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
21:4 dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et
auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut
interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut
faciam vobis
21:5 qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit
inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de
stirpe eius in cunctis finibus Israhel
21:6 dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos
Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego
dabo
21:7 pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul
propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter
Ionathan filium Saul
21:8 tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos
peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol
filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de
Molathi
21:9 et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos
in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in
diebus messis primis incipiente messione hordei
21:10 tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi
super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de
caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias
per noctem
21:11 et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia
concubina Saul
21:12 et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii
eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea
Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent
Saul in Gelboe
21:13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius
et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
21:14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in
terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius
feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est
Deus terrae post haec
21:15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum
Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant
contra Philisthim deficiente autem David
21:16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae
trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus
est percutere David
21:17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum
Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non
egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
21:18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc
percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
21:19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in
quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites
Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium
texentium
21:20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos
in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et
quattuor et erat de origine Arafa
21:21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius
Sammaa fratris David
21:22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in
manu David et servorum eius
22:1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die
qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et
de manu Saul
22:2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
22:3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu
salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de
iniquitate liberabis me
22:4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
22:5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial
terruerunt me
22:6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei
mortis
22:7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum
clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus
veniet ad aures eius
22:8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa
sunt et conquassata quoniam iratus est
22:9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit
carbones incensi sunt ab eo
22:10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus
eius
22:11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super
pinnas venti
22:12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas
de nubibus caelorum
22:13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones
ignis
22:14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
22:15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
22:16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt
fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione
spiritus furoris eius
22:17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis
multis
22:18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui
oderant me quoniam robustiores me erant
22:19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est
Dominus firmamentum meum
22:20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
22:21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum
munditiam manuum mearum reddet mihi
22:22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
22:23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius
non amovi a me
22:24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
22:25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et
secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
22:26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
22:27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
22:28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos
humiliabis
22:29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras
meas
22:30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
22:31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum
scutum est omnium sperantium in se
22:32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum
nostrum
22:33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam
viam meam
22:34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens
me
22:35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum
aereum brachia mea
22:36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea
multiplicavit me
22:37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
22:38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec
consumam eos
22:39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub
pedibus meis
22:40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis
resistentes mihi sub me
22:41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam
eos
22:42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non
exaudiet eos
22:43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum
comminuam eos atque conpingam
22:44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in
caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
22:45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
22:46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
22:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus
fortis salutis meae
22:48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
22:49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi
elevas me a viro iniquo liberabis me
22:50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo
cantabo
22:51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam
christo suo David et semini eius in sempiternum
23:1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius
Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob
egregius psalta Israhel
23:2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per
linguam meam
23:3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel
dominator hominum iustus dominator in timore Dei
23:4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat
et sicut pluviis germinat herba de terra
23:5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret
mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et
omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
23:6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae
non tolluntur manibus
23:7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno
lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum
23:8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus
princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus
qui octingentos interfecit impetu uno
23:9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes
qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et
congregati sunt illuc in proelium
23:10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit
Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum
gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus
qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda
23:11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt
Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque
fugisset populus a facie Philisthim
23:12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque
Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
23:13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter
triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam
Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum
23:14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum
tunc erat in Bethleem
23:15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum
aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
23:16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et
hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et
adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam
Domino
23:17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num
sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum
periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres
robustissimi
23:18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de
tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos
interfecit nominatus in tribus
23:19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad
tres primos non pervenerat
23:20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum
de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit
et percussit leonem in media cisterna diebus nivis
23:21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum
spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad
eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit
eum hasta sua
23:22 haec fecit Banaias filius Ioiadae
23:23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter
triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat
fecitque eum David sibi auricularium a secreto
23:24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui
eius de Bethleem
23:25 Semma de Arari Helica de Arodi
23:26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
23:27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
23:28 Selmon Aohites Maharai Netophathites
23:29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius
Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
23:30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
23:31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
23:32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
23:33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
23:34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius
Ahitofel Gelonites
23:35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi
23:36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
23:37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii
Sarviae
23:38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
23:39 Urias Hettheus omnes triginta septem
24:1 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque
David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
24:2 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula
omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum
ut sciam numerum eius
24:3 dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum
quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei
regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
24:4 obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum
exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie
regis ut numerarent populum Israhel
24:5 cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram
urbis quae est in valle Gad
24:6 et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem
Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta
Sidonem
24:7 transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et
Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
24:8 et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et
viginti dies in Hierusalem
24:9 dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et
inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui
educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum
24:10 percussit autem cor David eum postquam numeratus est
populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto
sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia
stulte egi nimis
24:11 surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad
Gad propheten et videntem David dicens
24:12 vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi
datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
24:13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut
septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus
fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus
diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide
quem respondeam ei qui me misit sermonem
24:14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut
incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam
in manu hominis
24:15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque
ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque
Bersabee septuaginta milia virorum
24:16 cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut
disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait
angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam
erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
24:17 dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem
populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt
quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra
domum patris mei
24:18 venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende
constitue Domino altare in area Areuna Iebusei
24:19 et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei
Dominus
24:20 conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius
transire ad se
24:21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait
quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui
David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et
cesset interfectio quae grassatur in populo
24:22 et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus
rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et
iuga boum in usum lignorum
24:23 omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem
Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum
24:24 cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a
te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo
David aream et boves argenti siclis quinquaginta
24:25 et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit
holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et
cohibita est plaga ab Israhel