home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
2TH.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
5KB
|
104 lines
1:1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
1:3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut
dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas
uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
1:4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro
patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et
tribulationibus quas sustinetis
1:5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei
pro quo et patimini
1:6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his
qui vos tribulant
1:7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione
Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
1:8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum
et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
1:9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a
gloria virtutis eius
1:10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis
fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium
nostrum super vos in die illo
1:11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos
vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et
opus fidei in virtute
1:12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis
et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu
Christi
2:1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu
Christi et nostrae congregationis in ipsum
2:2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per
spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos
quasi instet dies Domini
2:3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio
primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
2:4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus
aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia
sit Deus
2:5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam
vobis
2:6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
2:7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet
nunc donec de medio fiat
2:8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus
interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus
sui
2:9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni
virtute et signis et prodigiis mendacibus
2:10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod
caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
2:11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant
mendacio
2:12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed
consenserunt iniquitati
2:13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis
fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in
salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
2:14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in
adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
2:15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis
sive per sermonem sive per epistulam nostram
2:16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater
noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem
bonam in gratia
2:17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et
sermone bono
3:1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et
clarificetur sicut et apud vos
3:2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim
omnium est fides
3:3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a
malo
3:4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus
et facitis et facietis
3:5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et
patientia Christi
3:6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu
Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate
et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
3:7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam
non inquieti fuimus inter vos
3:8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et
fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
3:9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos
formam daremus vobis ad imitandum nos
3:10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam
si quis non vult operari nec manducet
3:11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil
operantes sed curiose agentes
3:12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in
Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem
manducent
3:13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes
3:14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc
notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
3:15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut
fratrem
3:16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in
omni loco Dominus cum omnibus vobis
3:17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula
ita scribo
3:18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen